TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS TERTIA

 

SUMMARIA DOCTRINAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT III

 

De perfectionibus necessariis servienti Deo

 

Quindecim perfectiones successive proponuntur.

 

Quindecim sunt perfectiones necessariae personae quae servit Deo in vita spirituali.

 

Prima est, clara, et perfecta notitia suorum defectuum, et suarum infirmitatum.

 

Secunda est, magna, et fervens impugnatio contra malas inclinationes, et contra voluntates seu passiones rationi repugnantes.

 

Tertia est, timor magnus, quem habere debet, quod de offensis hactenus factis contra Deum, non est certus, an bene satisfecerit, nec an cum Deo fecerit pacem (1).

 

Quarta est, magnus timor, et tremor, qui debet esse in ipso, ne per suam fragilitatem iterum cadat in similia, vel majora peccata.

 

Quinta est, fortis disciplina, et aspera correctio ad regendum suos sensus corporales, et totum suum corpus subjugandum in obsequium Jesu Christi.

 

Sexta est, fortitudo, et magna patientia in tentationibus, et adversitatibus.

 

Septima est, vitare viriliter omnem personam, et omnem creaturam aliam, quae impelleret eum, aut esset sibi occasio, non solum ad peccatum, sed etiam ad aliquam imperfectionem vitae spiritualis, sicut unum daemonem infernalem.

 

Octava est, quod portet in se crucem Christi, quae habet quatuor brachia. Primum est, mortificatio vitiorum. Secundum est, derelictio omnium bonorum temporalium. Tertium, derelictio omnium affectionum carnalium parentum suorum. Quartum, sui ipsius contemptus, et abominatio, et annihilatio.

 

Nona est, diutissima, et continua recordatio beneficiorum Dei, quae hactenus recepit a Domino Jesu Christo.

 

Decima est, die ac nocte stare in oratione.

 

Undecima est, gustare, et sentire de divino dulcore continue (2).

 

Duodecima est, magnum et fervens desiderium exaltandi nostram fidem: scilicet, quod Jesus Christus ab omnibus timeatur, ametur, et cognoscatur.

 

Tertiadecima est, habere misericordiam, et pietatem in omnibus necessitatibus suo proximo, sicut sibi vellet haberi.

 

Quartadecima est, regratiari ex toto corde suo in omnibus Deo; et glorificare, et laudare in omnibus Jesum Christum.

 

Quintadecima est, quod postquam haec omnia fecerit, sentiat, et dicat: Domine Deus meus Jesu Christe, nihil sum, nihil possum, nihil valeo, et male tibi servio, et in omnibus sum servus inutilis (3).

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 95-97.

 

Notae:

(1) Eccle. IX, 1.

 

(2) Ps. XXXIII, 9.

 

(3) Luc. XVII, 10.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: