TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT XIV

 

Supradictae rationes quomodo habeant efficaciam

 

Ut efficaciam habeant supradictae rationes, necesse est quod

moveatur et ipsa voluntas; quod pro singulis successive demonstratur.

 

Praedictas rationes plus in brevitate tetigi, quam explicaverim: ut tu addiscas in paucis magna cogitare, sic quod quaelibet sit tibi materia altae contemplationis, et spatiosae.

 

Attamen scias, quod si velis proficere ex praedictis rationibus, debes formare non solum per intellectum, imo etiam est necessarium, quod per certam affectionem moveas voluntatem tuam ad hoc, quod dicunt dictae rationes. Et ut melius intelligas, replicabo tibi sub brevi memoria dictas rationes, ostendendo tibi qualiter dictae rationes non habent efficaciam in anima, nisi formentur per affectionem, et sentimentum spirituale.

 

Prima enim ratio non habet vigorem, nisi in anima, quae habet magnum spiritum, et sentit et contemplatur nobilitatem, et perfectionem, et dignitatem Dei, et conatur ad amandum Deum, et honorandum in omnibus, secundum quod Deus est dignus.

 

Secunda ratio non habet efficaciam, nisi in anima, quae cordialem devotionem sentit in spiritu erga caritatem et bonitatem Filii Dei, quam nobis monstravit in sua propria passione, propter nos accepta; sic, quod anima desideret totis suis viribus facere recompensationem Deo, de bonitate, et de caritate ostensa in passione.

 

Tertia ratio non proficit, nisi in anima, quae sentit altitudinem perfectionis, quam requirit Dominus, et praecipit esse in omni creatura; quae profunda ratione mandatum Dei conatur adimplere, et cum magna voluntate venire in dictam perfectionem.

 

Quarta ratio solum locum habet in anima, quae per intellectus affectionem recogitat magnitudinem, et nobilitatem beneficiorum Dei, et gratiam ipsius; et quae conatur rependere Deo servitium debitum secundum beneficia recepta.

 

Quinta ratio habet valorem tantum in anima, quae habet in aestimatione, et ferventi amore gloriam promissam in Paradiso, et quae habet firmam fidem et spem veniendi ad illam gloriam per bona opera virtutum; sic, quod dictis operibus conetur venire ad illam gloriam supradictam.

 

Sexta ratio non habet efficaciam, nisi in anima, quae habet in horrore omnia vitia, et peccata in abominatione; et in magna complacentia, et amore, perfectionem virtutum, et gratiae Dei, et hoc cum magno excessu, et altitudine.

 

Septima ratio habet solum virtutem in anima, quae habet in magna aestimatione vitas sanctorum, cum desiderio imitandi. Et maxime intendo dicere perfecte perfectorum, sicut est Virgo principaliter, Joannes Baptista, Joannes Evangelista, et omnes Apostoli, et sic de aliis.

 

Octava ratio non proficit nisi in anima, quae aggravat offensas contra se, quas fecit contra Deum; et quae habet voluntatem magnam faciendi Deo justitiam, et satisfactionem peccatorum suorum per bona opera, et virtuosa.

 

Nona ratio non habet locum, nisi tantum in anima, quae sentit suam debilitatem, et gravitatem et periculum tentationum: propter quod conatur ad fugiendum occasionem cadendi in tentationem, ad veniendum in securitatem gratiae Dei.

 

Decima ratio non habet locum, nisi in anima, quae cognoscit peccata sua, et habet timorem et tremorem cordialem sententiae finalis judicii, quae dabitur contra peccatores, qui non egerunt poenitentiam de peccatis suis.

 

Undecima ratio non habet locum, nisi in anima, quae habet timorem mortis, et habet magnum propositum faciendi opera meritoria.

 

Duodecima ratio tantum proficit animae, quae sentit, vel intelligit, quod inchoare bonam vitam sine conamine, et desiderio altiorem vitam assumendi, non potest esse sine inclusione praedictorum vitiorum, et sine periculo grandium malorum ejus, qui non vult fugere dicta vitia et pericula.

 

Tertiadecima ratio non habet efficaciam, nisi in anima, quae summe curat de sua salute, et timet separationem a gratia.

 

Quartadecima ratio non habet efficaciam, nisi in anima, quae timet de poenis damnatorum, sentiendo quod digna est venire in poenas supradictas, propter offensas quas commisit contra Deum; et quae vult, et conatur vitare poenas antedictas per satisfactionem poenitentiae.

 

Et nota, quod conclusio et finis cujuslibet rationis debet esse in duobus: primo, in sentimento propriae imperfectionis, et nihilitatis; deinde, in desiderio et conamine veniendi in altiorem vitam: sic, quod non sit sentimentum propriae imperfectionis et annihilationis, sine desiderio, et conamine majoris perfectionis, et vitae altioris, nec e converso.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 80-84.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: