TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT XII

 

Remedia contra aliquas alias tentationes

 

1. Tentationes circa ea quae sunt ad homines. 2. Remedia quaedam generalia.

 

Post haec dicam tibi aliqua remedia, quae debes attendere per temetipsum circa aliquas personas, quae seminant dictas tentationes per suam vitam, et doctrinam.

 

1. Primum quod debes attendere circa tales personas, est, quod non habeas magnam aestimationem visionum earum, nec sentimentorum, nec raptuum; imo si dicerent tibi aliquid, quod sit contra fidem, et contra sacram Scripturam, aut contra bonos mores, abhorreas earum visiones, et sentimenta tanquam stultas dementias, et earum raptus sicut rabiamenta.

 

Tamen sive dicant, sive judicent in hoc quod est secundum fidem, et sanctam Scripturam, et secundum Sanctos, et bonos mores, noli spernere, quoniam sperneres quod est Dei (1); tamen non confidas totaliter: quia saepe, et maxime in tentationibus spiritualibus, falsitas inducitur, seu absconditur sub similitudine veritatis, et malitia sub similitudine boni, ut diabolus possit saepe, et melius mortale venenum sine suspicione diffundere.

 

Et ideo credo, quod plus placet Deo, quod visiones, et sentimenta, et raptus, qui, secundum quod dictum est, habent similitudinem veritatis et bonitatis, dimittas ire pro tanto quantum valent; nisi contingant aliquibus personis ratione sanctitatis, et discretionis, ac eorum humilis probitatis, de quibus certum est, quod praedictae personae non possunt decipi per illusiones, nec per ingenium diaboli. Et tunc, quamvis sit pium visionibus, et sentimentis tantarum personarum consentire; tamen securum est, non totaliter credere in eis ratione sui, propter rationem praedictam; sed quantum concordes sunt cum fide catholica, et sacra Scriptura, et bonis moribus, et verbis sanctis, ac doctrina sanctorum.

 

2. Secundum remedium est, quod nec propter magnam devotionem, nec propter magnam vitam, nec propter clarum intellectum, nec propter aliquam sufficientiam aliam, quam vides in aliqua persona, vel aliquibus personis, sequaris eorum consilia, nec eorum modos; ex quo cognoscis clare, et multum rationabiliter, quod eorum consilia non sunt secundum Deum, et veram discretionem, et per vitam Jesu Christi et sanctorum monstratam, et per sanctam Scripturam in dictis sanctorum praedicatam, et notificatam. Et propter hoc non timeas, quod spernendo talia consilia eorum, pecces per superbiam, et praesumptionem, dum hoc facis propter zelum, et amorem veritatis.

 

3. Tertium remedium est, quod fugias, et vites familiaritates, et societates illorum, et illarum, qui, vel quae dictas tentationes seminant, et diffundunt; et vites illas personas, quae sustinent, et laudant eas; et noli audire eorum verba, nec collationes eorum, nec modos eorum velis videre: quia tibi daemon subministrabit, et ostendet magnum signum perfectionis in pluribus eorum verbis, et modis: quae si velles accipere, et illis credere, venires, et rueres in pericula, ruinas, et praecipitia errorum illorum.

 

Remedia generalia. 1. Primum remedium est, quod te existente in tentatione spirituali, per quam es in dubio, non incipias ex tua propria voluntate aliquid notabile, tibi ante inconsuetum: sed cor tuum refrenando, et voluntatem, exspectes humiliter, et cum tremore, et reverentia Dei, usquequo Deus cor tuum clarificet.

 

Quia scias pro certo, quod si existendo in dicto dubio, ex tua propria voluntate inciperes aliquid notabile inconsuetum tibi, non posses exire ad bonum finem. Et intendo dicere, de incipiendo opera notabilia, et inconsueta, super quae est dubium antedictum.

 

2. Secundum remedium est, quod propter antedictas tentationes, si eas habeas, non dimittas aliquod bonum, quod incoepisti, dum non eras in tentationibus antedictis. Et maxime non debes dimittere orare, nec confiteri, nec communicare, nec jejunare, nec opera pietatis, et humilitatis; licet consolationem non invenias in operibus antedictis.

 

3. Tertium remedium est, quod si tu es immunis a praedictis, sic, quod nunquam habueris, vel quod quantumcumque habueris, fueris liberatus ab eis; dirige cor tuum et intellectum ad Deum, recognoscendo humiliter gratiam Dei tibi factam, et eidem ex corde multoties, imo indesinenter regratieris super hoc. Et caveas tibi, ne hoc, quod habes per puram gratiam, et bonitatem Dei, velis attribuere virtuti, vel sapientiae tuae, vel merito tuo, sive tuis moribus, neque quod fuerit factum a casu, sive a fortuna: quia, secundum quod dicunt sancti, hoc est principalius, per quod Deus beneficium suae gratiae aufert, et subtrahit homini, et permittit eum subjici tentationibus, et illusionibus diaboli.

 

4. Quartum remedium est, quod si tentationes antedictas habeas, leva cor tuum, et intellectum tuum ad Deum, quaerendo humiliter hoc, quod erit ei honorabilius, et tuae animae salubrius super tui tentatione, subjiciendo tuam voluntatem voluntati divinae: quod si illi placet, ut perseveres in illis tentationibus, similiter tibi placeat, ut Deum non offendas.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 69-73.

 

Notae:

(1) I Thes. V, 20.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: