TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

PARS SECUNDA

 

DE PRAXI VITAE SPIRITUALIS

 

–––––

 

CAPUT X

 

De modo praedicandi

 

1. Quomodo praedicandum. 2. Quomodo confessiones

audiendum. 3. Caritas a Deo saepe postulanda.

 

1. In praedicationibus, et exhortationibus utere eloquio simplici, et confabulatione domestica, ad declarationem actuum particularium. Et quantum potes, insiste cum exemplis, ut quilibet peccator, habens illud peccatum, videatur percuti, ac si illi soli praedicares: taliter tamen, quod verba videantur ab animo procedere, non superbo vel indignanti, sed magis ex visceribus caritatis, et pietatis paternae: sicut pater condolet peccantibus filiis, vel infirmitate gravi, vel in fovea grandi jacentibus, quos nititur extrahere, et liberare, et fovere sicut mater, et sicut qui gaudet de profectu eorum, et de gloria Paradisi sperata.

 

Talis enim modus consuevit esse proficuus audientibus. Nam de virtutibus, et vitiis locutio generalis parum excitat audientes.

 

2. Item in confessionibus, ut, sive blande tractes pusillanimes, sive terreas induratos, semper viscera caritatis ostendas: ut semper peccator sentiat, quod verba tua ex pura caritate descendant. Et ideo caritativa verba, et dulcia semper pungitiva praecedant.

 

3. Tu, itaque, qui desideras proximorum animabus esse utilis, primo ad Deum ex toto corde recurre, et hanc petitionem ab eo suppliciter postula, ut tibi illam caritatem largiri dignetur, in qua est summa virtutum, per quam possis perficere quod optas.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 61-62.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: