CATECHISMUS CATHOLICUS

 

CURA ET STUDIO

 

PETRI CARDINALIS GASPARRI
 
CONCINNATUS

 

––––––––––

 

APPENDIX V

 

(Haec Appendix, in latinum versa, ex Catechismo Pii Pp. X desumpta est)

 

––––––

 

Epitome historiae divinae revelationis

 

I. – De mundi et hominis creatione.

 

1. In principio nihil erat extra Deum. Qui, cum per se infinite perfectus ac beatus esset, nemine quidem nullaque re indigebat; sed, sua tantum bonitate adductus, quae voluit, creavit, id est ex nihilo fecit quae caelo terraque continentur, visibilia et invisibilia.

 

2. Quaecumque creata sunt, omnia mirifico ordine facta sunt; omnium postremus, homo, quasi totius creationis complementum, ad imaginem et similitudinem Dei factus est.

 

3. Primo homini, quem Deus Adam vocavit, Hevam sociam dedit, quam ex una de costis eius tulerat; atque ex his universum humanum genus prodivit.

 

II. De hominis lapsu ac de Redemptoris promissione.

 

4. Homo, rex universae terrae constitutus, in loco amoenissimo, seu paradiso terrestri, positus est, in quo omni voluptate frueretur; verumtamen, ut plenam Creatoris potestatem agnosceret, praecepit ei Deus ne de ligno scientiae boni et mali comederet.

 

5. Heva, serpenti magis credens quam Deo, et Adam Hevae morem gerens, divinum mandatum misere transgressi sunt; eorumque culpa, quod Deus denuntiaverat, evenit, ut non solum uterque, sed etiam omnes deinde homines tum gratia aeternaque beatitudine, tum ceteris donis privarentur, quae defectibus naturae humanae medebantur. Ita daemonis servituti et cupiditatibus et aerumnis et ipsi morti obnoxii facti sunt, nosque omnes in discrimen amissionis aeternae felicitatis coniecerunt.

 

6. Deus vero, cum ex paradisi voluptatibus expulsos ad laborem, dolorem corporisque mortem damnasset, non eis aeternae salutis spem ademit; quin immo illud praenuntiavit, nefariam daemonis tyrannidem a se deletam iri per Messiam seu Christum, qui in plenitudine temporum venturus esset: qua spe ac fide fretus homo revivisceret, legi morum, quae in eius corde sculpta est, obtemperando.

 

III. De hominum corruptione, de diluvio, de populo electo.

 

7. At vero, iam inde a Cain qui ob invidiam fratrem suum Abel interfecit, adeo peccata, succrescente humano genere, multiplicata sunt super terram, ut omnes prorsus corrumperentur. Quapropter diluvium Deus misit in terram, unde omnes perierunt, praeter Noe, virum iustum, cum familia, quem Deus in arca, seu praecipua quadam navi quam condi iusserat, servavit. De hoc autem beneficio ut gratiam redderet, Noe, cessante diluvio, holocaustum Deo super altare obtulit.

 

8. Verum variae quoque nationes quae a Sem, Cham et Iaphet, filiis Noe, ortae sunt, de via decesserunt; ac progressu temporis, unius veri Dei oblitae, idola omne genus coluerunt. Deus igitur, ex paucissimis qui ex stirpe Sem fideles remanserant, Abraham chaldaeum delegit; e patria eum evocavit, eidemque spopondit, dummodo iustus ipse cum suis posteris permansisset, se fore eorum Deum; ac praeterea non modo eosdem in immensum aucturum, dominatoresque facturum terrae Chanaam seu Palestinae, sed etiam omnes gentes in semine eius benedicturum. Haec ipsa promissio tum Isaac, Abraham filio, tum Iacob seu Israel, alteri Isaac filio, a Deo iterata est.

 

9. Ita Abrahami et Israelis progenies populus electus facta est, ut fidem veramque religionem tueretur ac promissionem Servatoris posteris traderet.

 

IV. – De Hebraeis in Aegypto exsulantibus, eisdemque per Moisem liberatis.

 

10. Iacob in Aegypto mortuus est, quo, in summa annonae caritate, cum suis omnibus confugerat ad Iosephum, filium dilectissimum, quem fratres, invidia permoti, uti servum Aegyptiis vendiderant. Pharao, idest Aegypti rex, propheticum Iosephi spiritum, fidelitatem prudentiamque admiratus, eum ad amplissimam regni dignitatem evexit. In Aegypto Hebraei in tam ingentem numerum excreverunt in eamque devenerunt prosperitatem, ut alius postea Pharao crudelissimus, eorum potentiam suspectam habens, per durissimam servitutem eos extinguere conatus sit, iubens omnes eorum masculini sexus natos in Nilum flumen proiici.

 

11. At Deus populo suo opitulatus est. Moisem enim, futurum populi servatorem, ipsamet regis filia ex aquis ereptum, in regia domo alendum curavit; ac per eum deinde Deus regi praecepit ut Hebraeorum populum dimitteret. Quod cum Pharao exsequi nollet, regnum eius decem flagellis, quae Aegypti plagae nuncupantur, horrendum in modum percussum est; quorum postremum fuit ut omnes maiores natu Aegyptiorum per noctem ab Angelo interficerentur: Angelus autem Domini Hebraeorum domibus, quas agni sanguine linitas invenerat, transiens pepercit.

 

12. Cum rex postulationi cessisset, Moises et populus statim profecti, mare Rubrum, undis mirifice divisis, transierunt. Cumque concessi discessus Aegyptios poenituisset, ipsi quoque, ad Hebraeos insequendos, mare ingressi sunt: verum aquae cum se iterum iunxissent, omnes perierunt.

 

Ita transitus, id est Pascha (Exod., XII), evenit, cuius prodigialis facti memoriam quotannis Hebraei usque ad Iesu Christi Pascha celebrarunt, in quo humanum genus a peccati captivitate, omnium longe deterrima, redemptum est.

 

V. – De Hebraeis in deserto, de lege, de Iosue, de terra promissa.

 

13. Hebraeis per desertum ductis, Deus, super montem Sinai cum maiestate magna inter tonitrua et fulgura, Decalogum seu decem praecepta dedit, duabus lapideis insculpta tabulis: quibus adiunxit alias rituales et sociales leges, quas populus usque ad Messiae adventum observaret ut divinarum promissionum compos fieret.

 

14. Hoc fuit vetus Testamentum, seu Dei pactum, cum populo electo; haec lex antiqua, mosaica, quae, minutis gravibusque praeceptis cum constaret, eo spectabat ut et fidem cultumque unius veri Dei, quem ubique gentes ignorabant, tueretur, et praeparatio quaedam esset ad novum Testamentum, seu novam Christi legem, antiqua longissime praestantem; hoc denique fundamentum est quo constitutio hebraicae nationis a Moise conditae innititur.

 

15. Quamvis vero Deus hoc pacto Hebraeos dignatus esset, et mirum in modum in deserto sustentasset, hi tamen ingressum sibi in promissam terram ob suas noxas remorati sunt. Moises autem ad ipsius terrae fines mortuus est; in cuius locum Iosue successit, qui demum, post annos quadraginta ex quo Hebraei peregrinari coeperant, Palestina potitus est, eamque in duodecim tribus, originem a duodecim filiis Iacob ducentes, divisit.

 

VI. De Iudicibus, de Regibus, de Davide, de Salomone, de templo, de Iudae regno.

 

16. Defuncto Iosue, Iudices populum moderati sunt, qui quoties gravis quaedam necessitas postulabat, a Deo excitabantur; ac deinde Reges, quorum primus Saul fuit. Huic, postquam a Deo reiectus est, David successit, vir quidem animosus ac fidelis, ex tribu Iuda; in cuius familia hereditarium regnum mansurum erat, ac postremo Messias nasciturus, cuius regni non erit finis.

 

17. Salomon, David filius, omnium sapientissimus, peramplum Domino splendidumque templum Hierosolymae aedificavit; sed aetate iam senior in luxuriam et idololatriam prolapsus est. Propter hoc crimen, itemque ob cordis duritiam filii eius ac successoris Roboam, decem tribus e domo David segregatae sunt, ex quibus per Jeroboam, defectionis auctorem, regnum Israel constitutum est; quod cum brevi in idololatriam delapsum esset, a Deo reprobatum est et ab Assyriis deletum.

 

18. Interea tribus quoque Iudae et Beniamin, quibus regnum Iudae constabat, quaeque David successoribus supererant, non semel praevaricatae sunt, quamvis ipsarum crimina Prophetae, praesertim sub impiis regibus, ut Achaz et Manasses, acriter improbassent. Quamobrem Nabuchodonosor, Babyloniae rex, intervenit, qui, Hierosolyma cum templo deleta, regem populumque in servitutem redegit.

 

VII. De captivitate Babylonensi, de reditu in patriam novoque templo exstructo.

 

19. Hebraei, aegritudine captivitatis Babylonensis affecti, et monitis Prophetarum permoti, ad bonam frugem se receperunt, fidemque suam in Deum et in libertatem Israel per Messiam efficiendam confirmarunt.

 

20. Quare, post annos LXX, cum Cyrus, Persarum rex, qui Babyloniam in servitutem redegerat, reditum in patriam Israelitico populo, iuxta mirabilem illam Isaiae Prophetae vaticinationem, concessisset, magno omnium religionis studio ac fervore Ierusalem urbs, Zorobabel ac Neemia ducibus, iterum aedificata fuit, imprimisque templum, quod quidem, quamvis non ut vetus opere ornatuque magnificum, praesentia tamen exspectati Dominatoris et Angeli novi Testamenti honestandum erat. Cultus in Deum publice restitutus, atque, Esdra sacerdote curante, populus ad legis oboedientiam reductus est, cuius legis exemplaria coram omnibus perlecta fuere et opportune eisdem explanata.

 

21. Deinceps, saeculorum decursu, quamvis Israelitici populi civilis libertas, vires et opes sensim dilaberentur, non deferbuit tamen, quin immo convaluit, etsi plures a pristinae vitae instituto recesserant, studium divinae legis itemque expectatio Servatoris generis humani, a Prophetis manifestius in dies praenuntiati, usque dum Iesus Nazarenus apparuit, in quo simul omnes vaticinationes divinitus impletae sunt. (1)

 

VIII. – De vita, praedicatione, morte, resurrectione et ascensione Iesu Christi.

 

22. Iesus in Bethlehem natus est ex Maria Virgine, Ioseph sponsa de domo David. Uti Angelus Gabriel eidem praenuntiarat, Spiritus Sanctus obumbraverat eam; ideoque virgo permanens, mater Divini Verbi facta est, quod ex ea carnem sumpsit.

 

23. Secundum legis praecepta, circumcisus et Iesus seu Salvator vocatus, post illam in Aegyptum peregrinationem ad quam Herodis insectatione coactus est, in oppido Nazareth vixit, Mariae et Ioseph subditus, proficiens in dies «sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines». Triginta annos natus, postquam Baptismum poenitentiae a Ioanne Baptista in Iordano flumine accepit, per Iudaeam et Galilaeam cepit Evangelium, seu bonum nuntium, praedicare, remissionem nempe peccatorum et vitam aeternam iis omnibus qui in eum credituri eiusque praeceptis obtemperaturi essent, divinam suam doctrinam et missionem miris prodigiis confirmans.

 

24. Plures in eum crediderunt, in primis duodecim Apostoli seu viri missi, quos Ipse delegit ut institueret Ecclesiam, cuius caput et quasi fundamentum Petrum constituit. At odium invidiamque pontifices, pharisaei legisque doctores in eum concitaverunt, quippe qui potestati eius inviderent, eiusque obiurgationes contra errores simulationesque suas aegro animo ferrent. Quod quidem odium causa fuit cur Synedrium, id est supremum nationis tribunal, eum, Redemptorem a gentibus expectatum, morte multaret, eique Barabbam latronem anteponeret, cum Pilatus, romanus Praeses, animo pavidus, ei gratiam vitamque concedere, adventante Paschatis die, conaretur.

 

25. Acerbissimis cruciatibus affectus, nempe flagellatus, spinis coronatus et in Calvariae loco prope Ierusalem, duos inter latrones, cruci affixus, non modo inimicis ignoscens, sed eisdem etiam a Deo veniam implorans, reclinato capite, emisit spiritum. Ita Redemptionis opus perfecit, absolutissimam aeterno Patri satisfactionem pro nobis praebens. Tum vetus Testamentum impletum est, pactum videlicet cum immemori ingratoque illo populo initum, a quo Deus Redemptor omnium reiectus fuerat crudeliterque interfectus, qui novum aeternumque Testamentum pretioso sanguine suo dedicavit.

 

26. Sepulto Iesu corpore, eius anima ad inferos descendit, ut iustorum animas, quae illic redemptionem expectabant, liberaret. Tertia vero die, ut saepius praedixerat, a mortuis resurrexit; et quum piis mulieribus, Petro, duobus illis discipulis qui oppidum Emmaus petebant, ceterisque Apostolis, adhuc de rei veritate dubitantibus, apparuisset, iidem, gloriosis eius plagis inspectis, de Christi resurrectione certiores facti sunt. Quos quidem de regno Dei edoctos ac facultate auctos remittendi ac retinendi peccata, in universum mundum misit ut omnes gentes docerent et baptizarent, ipsis pollicitus se Spiritum Sanctum missurum, seque cum ipsis usque ad consummationem saeculi mansurum. Die autem quadragesima postquam a mortuis resurrexerat, ipsis cernentibus in caelum est elevatus, sedetque ad dexteram Patris, omnemque potestatem habens in caelo et in terra.

 

IX. De adventu Spiritus Sancti et de Ecclesia catholica.

 

27. Post alios decem dies, in festo Pentecostes, Spiritus Sanctus, quem Christus promiserat, super Apostolos et nascentem Ecclesiam, a qua nunquam postea se erat separaturus, descendit. Ita Dei regnum, habens Apostolos rectores propagatoresque, supernaturalibus auxiliis tum divini verbi oretenus prolati, vel scriptis traditi, tum Sacramentorum (quae inter praecipuum obtinet locum Sanctissima Eucharistia, sub cuius velis Christus delitescens, nobiscum continenter adest), tum denique donorum Spiritus Sancti Paracliti, conditum perfectumque est, et seorsum a Synagoga suum proprium munus in salutem humani generis, exercere coepit. Ex quo factum est, ut paullatim ethnici, quamvis severissimae romani imperii persecutiones obstarent, a perverso idolorum cultu et a pessima morum corruptione in quam lapsi erant, revocarentur, ipsorumque bene multi, catholicam fidem amplexati, virtutum omnium laude floruerint.

 

28. Concidit subinde, una cum urbe principe ac templo, civitas Iudeorum, iique in omnes terrarum partes dispersi sunt: corruit, suis consumptus vitiis, vetus mundus: periere vetustate regna et imperia; Ecclesia autem cum civili cultu ab ea invecto manet, in humanae societatis salutem magis in dies progrediens, etiamsi nationes vel potentissimae per schisma et haeresim a materno eius sinu misere discesserint, et christiani nominis hostes bellum contra eam indesinenter gesserint hodieque gerant. «Portae inferi non praevalebunt»: qua divina promissione freti, boni Christi milites nihil profecto pavent, et cum Ecclesia matre preces Deo fundunt, laborant, adversa omnia patienter ferunt, novissimum illum diem exspectantes, quo gloriosus vivorum et mortuorum iudex, Christus, iterum adveniet; qui et odia et persecutiones defectionesque praenuntians, suorum omnium animos auget et recreat, illud edicens: «Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Confidite: ego vici mundum». (2)

 

–––––––––––

 

 

Catechismus catholicus. Cura et studio Petri cardinalis Gasparri concinnatus. Decima editio. Typis Polyglottis Vaticanis – MDCCCCXXXIII (1933), pp. 281-290. (a)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

IMPRIMATUR.

 

† Fr. A. ZAMPINI, Ep. Porphyreonen.,

 

Vic. Gen. Civitatis Vaticanae.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. Part. III, q. 80.

 

(2) Argumenta quibus divinitas Iesu Christi evincitur, vide in maiori nostro catechismo, q. 82.

 

(a) Cf. 1) Petrus Cardinalis Gasparri, Catechismus catholicus (Katechizm katolicki).

 

2) Św. Pius X, Papież, a) Krótka Historia Religii. b) Pierwsze początki katechizmu dla małych dziatek. – Katechizm Krótki. – Katechizm Większy. – Nauka o świętach Pana Jezusa, Matki Boskiej i Świętych Pańskich. – Krótka Historia Religii.

 

3) Sac. Petrus Ludovicus Danes, Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum.

 

4) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

5) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici.

 

6) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej).

 

7) S. Franciscus Xaverius, Uberrima Symboli declaratio.

 

8) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) Iesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse.

 

9) P. Henricus Marcellius SI, Theologia Scripturae divinae.

 

10) P. Joannes Baptista Lohmann SI, P. Victor Cathrein SI, Vita Domini Nostri Jesu Christi e quatuor Evangeliis ipsis ss. librorum verbis concinnata.

 

11) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

12) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

13) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. b) De Mariae gloriis.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: