THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT VIII.

 

De oblatione Christi in cruce et propria resignatione

 

Vox dilecti.

 

1. Sicut ego me ipsum, expansis in cruce manibus et nudo corpore, pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinae placationis transiret: ita debes et tu temet ipsum mihi voluntarie in oblationem puram et sanctam, cotidie in missa, cum omnibus viribus et affectibus tuis, quanto intimius vales, offerre. Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi ex integro resignare? Quidquid praeter te ipsum das, nihil curo: quia non quaero datum tuum, sed te.

 

2. Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis, praeter me: ita nec mihi placere poterit, quidquid dederis, te non oblato. Offer te mihi, et da te totum pro Deo, et erit accepta oblatio. Ecce, ego me totum obtuli Patri pro te; dedi etiam totum corpus meum et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem, et tu meus permaneres. Si autem in te ipso steteris, nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio. Igitur omnia opera tua praecedere debet spontanea tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo enim tam pauci illuminati et liberi intus efficiuntur, quia se ipsos ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea: Nisi quis renuntiaverit omnibus, non potest meus esse discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus, offer te ipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.

 

 

Consideratio

 

Quis est, qui vel in modico me imitari gestit? Quisquis ille est, dilectus est mihi. Si diligis, sequere me. En, pauper et nudus tandem in cruce sum suspensus (1).

 

Tunc te amplector; cum omnes affectiones cordis tui ad me traho: ita ut nil in creaturis sit, quod te abstrahere aut allicere possit. . . . Et tunc me amplecteris; quando intimo cordis affectu te mihi unitum sentis, et tam ardenter astringis: ut totus meus esse velis, et nihil tibi de privato amore reservas. Tunc poteris cum sponsa in Canticis dicere. Dilectus meus mihi et ego illi: qui pascitur inter lilia (Ct 2, 16). Si te sponte relinqueres, et omnia terrena vilipenderes; ego te in meum familiarem reciperem: et in virtutibus divitem facerem. Qui enim mihi devotus fuerit, et totus deditus: ego ero illi rursum totus ex toto apertus; quia ideo sum Deus homo incarnatus: ut homo in me esset perpetue beatus. Dedi me totum homini: ut homo totus esset deditus mihi. Nam deliciae meae esse cum filiis hominum (Prv 8, 31); quibus veni dare etiam regnum caelorum: et per contemptum mundi perducere ad aeternum consortium angelorum (2).

 

Da te ipsum Deo et totum, quod habes; da ei, quidquid agis, scis et vales, et eris ditior et carior Deo, quam fuisti (3). Offer Deo cor tuum plene et ora: Obsecro, salvifica, benedic et sanctifica me, Domine, qui habitas in caelis; fiat voluntas tua in me omni tempore (4).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 462-464.

 

Notae:

(1) De tribus tabernaculis c. 1, n. 9.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 8, P. 3, p. 113 sq, l. 22.

 

(3) Vallis liliorum c. 26, n. 3.

 

(4) Hospitale pauperum c. 17, n. 1.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: