THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XLV.

 

Quod omnibus non est credendum, et de facili lapsu verborum

 

1. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam saepe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi? Quotiens etiam ibi repperi, ubi minus praesumpsi? Vana ergo spes in hominibus, salus autem iustorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus meus, in omnibus, quae accidunt nobis. Infirmi sumus et instabiles, cito fallimur et permutamur.

 

2. Quis est homo, qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valet, ut aliquando in aliquam deceptionem vel perplexitatem non veniat? Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quaerit, non tam facile labitur. Et si inciderit aliquam tribulationem, quocumque modo fuerit etiam implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur: quia tu non deseres in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu, Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et praeter te non est alter talis.

 

3. O quam bene sapuit sancta illa anima, quae dixit: Mens mea solidata est et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum iacula moverent. Quis omnia praevidere, quis praecavere futura mala sufficit? Si praevisa saepe etiam laedunt, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi misero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etiam si angeli a multis aestimamur et dicimur. Cui credam, Domine? cui, nisi tibi? Veritas es, quae non fallis, nec falli potes. Et rursum: Omnis homo mendax, infirmus, instabilis et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credi debeat, quod rectum in facie sonare videtur.

 

4. Quam prudenter praemonuisti, cavendum ab hominibus, et quia inimici hominis domestici eius; nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut: Ecce illic. Doctus sum damno meo, et utinam ad cautelam maiorem, et non ad insipientiam mihi. Cautus esto, ait quidam, cautus esto, serva apud te, quod dico. Et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit, sed statim prodit me et se, et abiit. Ab huiusmodi fabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incidam, nec umquam talia committam. Verbum verum et stabile da in os meum, et linguam callidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimode cavere debeo.

 

5. O quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, neque de facili ulterius effari, paucis se ipsum revelare, te semper inspectorem cordis quaerere, nec omni vento verborum circumferri, sed omnia intima et externa secundum placitum tuae voluntatis optare perfici! Quam tutum pro conservatione caelestis gratiae humanam fugere apparentiam, nec appetere, quae foris admirationem videntur praebere, sed ea tota sedulitate sectari, quae vitae emendationem dant et fervorem! Quam multis nocuit virtus scita ac praepropere laudata! Quam sane profuit gratia silentio servata in hac fragili vita, quae tota temptatio fertur et militia!

 

 

Consideratio

 

Inspice te recte et interne et noli leviter credere linguae alienae et famae ventosae. Vidi laudantem socium suum in facie et post tergum detrahentem pessime. Consideravi arguentem amicum in caritate seriose et excusantem eum publice, ipso nesciente (1). Homines agunt et saepe obloquuntur sicut homines; nec semper verum est quod dicunt: nec multum curandum si laudant vel vituperant. Cave omni tempore et loco a malefacto et scandalo: et Deus liberabit te a verbo iniquo de te mendaciter dicto (2).

 

Quod non vis sciri: dicito nulli. Arduum et rarum, celare verbum. Sic refer secretum: ut non erubescas cum fuerit detectum. Qui nescit tacere: non diu servabit amicum. Quando multa audisti et perlegisti; sic hoc posses retinere ut scires quando deberes loqui et quando tacere: bene didicisses. Det Deus hoc magnum bonum, quia vere egregium donum, quod pauci habent: scire loqui, quando et quomodo et quibus oportet (3).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 348-352.

 

Notae:

(1) Enchiridion monachorum c. 9, n. 1.

 

(2) Sermones ad novicios 14, P. 6, p. 106, l. 25.

 

(3) De recognitione propriae fragilitatis c. 3, P. 2, p. 365, l. 6.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: