THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT IV.

 

Quod in veritate et humilitate coram Deo conversandum est

 

1. Fili, ambula coram me in veritate, et in simplicitate cordis tui quaere me semper. Qui ambulat coram me in veritate, tutabitur ab incursibus malis, et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris, et non curabis de vanis hominum verbis.

 

Domine, verum est, sicut dicis; ita, quaeso, mecum fiat. Veritas tua me doceat, ipsa me custodiat et usque ad salutarem finem conservet. Ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata dilectione; et ambulabo tecum in magna cordis libertate.

 

2. Ego te docebo, ait veritas, quae recta sunt et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et maerore; et numquam reputes, te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es et multis passionibus obnoxius et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis; cito laberis, cito vinceris, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quicquam, unde possis gloriari, sed multa, unde te debeas vilificare; quia multo infirmior es, quam vales comprehendere.

 

3. Nil ergo magnum tibi videatur ex omnibus, quae agis. Nil grande, nil pretiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum; nil altum, nil vere laudabile et desiderabile, nisi quod aeternum est. Placeat tibi super omnia aeterna veritas, displiceat tibi semper tua maxima vilitas. Nil sic timeas, sic vituperes et fugias, sicut vitia et peccata tua, quae magis displicere debent, quam quaelibet rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositate et arrogantia ducti volunt secreta mea scire et alta Dei intellegere, se et suam salutem neglegentes. Hi saepe in magnas temptationes et peccata propter suam superbiam et curiositatem, me eis adversante, labuntur.

 

4. Time iudicia Dei, expavesce iram omnipotentis. Noli autem discutere opera altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis deliquisti, et quam multa bona neglexisti. Quidam solum portant suam devotionem in libris, quidam in imaginibus, quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum est in corde. Sunt alii, qui intellectu illuminati et affectu purgati ad aeterna semper anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturae dolenter inserviunt; et hi sentiunt, quid spiritus veritatis loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere et amare caelestia, mundum neglegere et caelum tota die ac nocte desiderare.

 

 

Consideratio

 

Christus veritas est, et qui sequitur Christum, amator est veritatis et omnis virtutis. Qui loquitur veritatem et odit iniquitatem, hic magnus erit in regno caelorum. Qui operatur iniquitatem et odit veritatem, in aeternis poenis cruciabitur.

 

Sta in veritate, et veritas liberabit te de omni mendacio et iniquitate, de tua persona fabulata. Mane in veritate et caritate, et eris acceptus Deo et angelis et hominibus. Nec timeas. Malus potest auferre aliqua transitoria, sed Deus reddet patienti multo maiora et aeterna (1).

 

Simpliciter credens et humiliter oboediens gratiam invenit, et sibi confidens perdit, quod habet (2). Frequens lapsus et facilis error tuus docebunt te humiliter et viliter de te ipso sentire (3). Reduc ad memoriam mala praeterita: vitia praesentia, pericula futura; et nequaquam elate senties: sed magis timebis, et vilem atque inutilem te pronuntiabis. Non indiget Deus servitio tuo, etiam si recte egeris; nec ei digne placebis: nisi te indignum et inutilem servum cognoveris. Cum feceritis inquit omnia quae praecepta sunt vobis: dicite servi inutiles sumus. Si hoc dicere debes omnibus mandatis expletis, nec ius habes in aliquo gloriandi; quam viliter et indigne sentiendum est tibi, cum in tam multis cotidie deficis et delinquis: et paene nihil ad perfectum ducis. Quando potuisti per unam diem vel horam, ita probe et custodite coram Deo et hominibus conversari; ut nihil eorum neglegeres quae te facere oportuit et sicut decuit? Tanta est infirmitas humana: ut contagione non careant, etiam quae humano iudicio tamquam iusta laudantur. Depone ergo omnem vanam complacentiam, et arrogantiam: atque propriae inutilitatis attende multitudinem. Discute cogitationum tuarum pravitatem et instabilitatem; et invenies te non solum inutilem ad bona: sed multis malis obnoxium, dignumque contumeliis et poenis (4).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 189-193.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 10, n. 2 3.

 

(2) Vallis liliorum c. 21, n. 3.

 

(3) Ib. c. 31, n. 3.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 20, P. 3, p. 172 sq, l. 14.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: