THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXXVI.

 

Contra vana hominum iudicia

 

1. Fili, iacta cor tuum firmiter in Domino, et humanum ne metuas iudicium, ubi te conscientia pium reddit et insontem. Bonum est et beatum taliter pati, nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur, et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse, non est possibile. Etsi Paulus omnibus studuit in Domino placere et omnibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit, quod ab humano die iudicatus fuit.

 

2. Egit satis pro aliorum aedificatione et salute, quantum in se erat et poterat; sed ne ab aliis aliquando iudicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum Deo commisit, qui totum noverat; et patientia ac humilitate contra ora loquentium iniqua aut etiam vana ac mendosa cogitantium atque pro libitu suo quaeque iactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis ex sua taciturnitate generaretur scandalum.

 

3. Quis tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum terrores non expavesces. Quid potest aliquis in te verbis aut iniuriis? Sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit iudicium Dei effugere, quicumque est ille. Tu habe Deum prae oculis, et noli contendere verbis querulosis. Quodsi ad praesens tu videris succumbi et confusionem pati, quam non meruisti: ne indigneris ex hoc, neque per impatientiam minuas coronam tuam, sed ad me potius respice in caelum, qui potens sum eripere ab omni confusione et iniuria, et unicuique reddere secundum opera sua.

 

 

Consideratio

 

Si quando insurrexerit contrarius tibi et dixerit, quod non libenter audis: esto patiens et tace; illatis malis Dominus respondebit. Quid tibi nocere potest alterius malitia, si contra te inflatur, si detrahit, si obiurgat? Se ipsum magis prodit, quia bonus non est. Nam si tu bonus fueris et in patientia manseris, nil mali tibi intulit, sed potius meritum tuum auxit. Nemini nocet pravitas alterius, neminem laedit verbum contumeliosum, quamdiu ipse pius et immotus fuerit. Omnis homo, qualis interius est, talis ei exterior adversitas erit; quia, si tu bonus, simplex ac rectus ac Deum timens probaris, nemo tibi bonitatem, iustitiam et pacem tuam potest auferre, nisi eam voluntarie reliqueris (1).

 

Non est magna patientia, quam parva res perturbat. Disce saltem tacere ad iniuriam, quia prudentis est tacere in tempore malo. Cogita de corona, non de iniuria, et quomodo possis alium sanare, non quid possis e contrario, quasi zelo iustitiae motus, respondere. Si ille non ignoscit, tu ignosce; quia frequenter maiorem habet culpam, qui alteri irascitur, quam qui iratum patitur. Miserorum proprium est, conqueri, et impatientium, citius commoveri et causas aliis imponere. Tu ergo esto libenter reus, ut fias ante Deum innocens (2).

 

Nempe et ipse apostolus Paulus vas electionis, ad caeli secreta frequenter raptus, temptationes habuit; vexationes hominum passus est: atque in multis laboribus fatigatus, detractiones et murmurationes contra se iniustas saepius audivit et sustinuit. Nec tamen propter adversa affligentia a Christi servitio et amore discessit, nec refriguit: sed magis viriliter ad tolerandum omnia se exposuit; et alios secum ad certamen propter coronam gloriae confortavit: quam Christus servis suis multa contraria pro se sustinentibus promisit. Et factus est beatus Paulus tanto laetior et securior ad percipienda praemia futura in caelo: quanto duriora pertulit a notis et ignotis tamquam homo despicabilis in mundo (3).

 

Esto diligens in operando bona, patiens in tolerando mala, et beatus eris in vita tua, Deum laudando omni hora (4).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 322-325.

 

Notae:

(1) Epistula I, n. 7.

 

(2) Ib. n. 8.

 

(3) Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 114 sq, l. 16.

 

(4) Hortulus rosarum c. 5, n. 2.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: