THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XIV.

 

De occultis Dei iudiciis considerandis, ne extollamur in bonis

 

1. Intonas super me iudicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis omnia ossa mea, et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero, quia caeli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in angelis repperisti pravitatem, nec tamen pepercisti, quid fiet de me? Ceciderunt stellae de caelo, et ego pulvis, quid praesumo? Quorum opera videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem angelorum, vidi siliquis delectari porcorum.

 

2. Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam, Domine, subtrahas. Nulla prodest sapientia, si gubernare desistas. Nulla iuvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non assit tua sacra vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus, visitati vero erigimur et vivimus. Instabiles quippe sumus, sed per te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur.

 

3. O quam humiliter et abiecte mihi de me ipso sentiendum est! quam nihili pendendum, si quid boni videar habere! O quam profunde submittere me debeo sub abyssalibus iudiciis tuis, Domine, ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil! O pondus immensum! o pelagus intransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in toto nihil! Ubi est ergo latebra gloriae? ubi confidentia de virtute concepta? Absorpta est omnis gloriatio vana in profunditate iudiciorum tuorum super me.

 

4. Quid est omnis caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum contra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cuius cor in veritate subiectum est Deo? Non eum totus mundus eriget, quem veritas sibi subiecit; nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi, qui loquuntur, ecce, omnes nihil; deficient enim cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in aeternum.

 

 

Consideratio

 

Multi fortes ceciderunt, quia nimis de se ipsis praesumpserunt. Multi infirmi convaluerunt, quia in Deo speraverunt et eum invocaverunt (1). Quis ergo gloriabitur castum se habere cor inter homines, ut vivat ab omni malitia purus? Vere nullus (2). Fragiles sumus et instabiles. Et nisi Deus sua gratia nos semper adiuvet, stare et perseverare non valemus, nec hostibus nec vitiis resistere (3).

 

O Deus, tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, Iesu Christe; tu ante omnes et inter omnes, tu super omnes angelos et sanctos, benedictus es in saecula. Oro itaque, Domine Deus, sana animam meam, quia peccavi tibi. Cor mundum crea in me et omnes iniquitates meas dele, ut sim totus purus, totus tuus, tibi placitus et acceptus, mihi autem vilis et abiectus in oculis meis, ut inveniam gratiam et misericordiam coram te et omnibus sanctis tuis nunc et semper, pie Iesu Christe (4).

 

Tremens factus sum ego et timeo, quia Deus nec angelis nec hominibus superbientibus pepercit. Vae mihi, si sic ascendero; et vae iterum mihi, si non descendero (5). Tremens factus sum ego, dum extremum penso diem et horam; quoniam tunc Deus non flectetur precibus, sed erit iustus iudex omnibus. Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amarae morti ne tradas me; sed da locum paenitentiae, ut digne queam peccata mea deflere, priusquam defungar hac luce (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 234-237.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 9, n. 2.

 

(2) Hospitale pauperum c. 12, n. 2.

 

(3) Ib. c. 8, n. 2.

 

(4) Ib. c. 12, n. 2.

 

(5) De tribus tabernaculis c. 2, n. 3.

 

(6) Soliloquium animae c. 2, n. 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: