LIBER DE ORATIONE DOMINICA (1)

 

S. CYPRIANUS

 

EPISCOPUS CARTHAGINENSIS ET MARTYR

 

––––––––––

 

I. Evangelicorum praeceptorum praestantia

 

Evangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta corroborandae fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis: quae dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt. Multa et per prophetas servos suos dici Deus voluit et audiri; sed quanto majora quae Filius loquitur, quae Dei sermo, qui in prophetis fuit, propria voce testatur, non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, et viam nobis aperiens et ostendens; ut qui in tenebris mortis errantes improvidi et caeci prius fuimus, luce gratiae luminati iter vitae duce et rectore Domino teneremus.

 

II. Qui fecit vivere docuit et orare

 

Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina, quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit. Qui fecit vivere, docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et caetera dare et conferre dignatus est, ut dum prece et oratione quam Filius docuit apud Patrem loquimur, facilius audiamur. Jam praedixerat horam venire quando veri adoratores adorarent Patrem in spiritu et veritate, et implevit quod ante promisit; ut qui spiritum et veritatem de ejus sanctificatione percepimus, de traditione quoque ejus vere et spiritualiter adoremus. Quae enim potest esse magis spiritalis oratio, quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et Spiritus sanctus missus est? Quae vera magis apud Patrem precatio, quam quae a Filio, qui est veritas, de ejus ore prolata est? Ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit, sed et culpa, quando ipse posuerit et dixerit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. 7, 8).

 

III. Oratio dominica quam efficax sit apud Patrem

 

Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere Christi oratione. Agnoscat Pater Filii sui verba cum precem facimus. Qui habitat intus in pectore, ipse sit et in voce. Et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus. Nam cum dicat, quia quodcumque petierimus a Patre in nomine ejus, dabit nobis, quanto efficacius impetramus quod petimus in Christi nomine, si petamus ipsius oratione?

 

IV. Qua reverentia et modestia Deus orandus sit

 

Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare. Placendum est divinis oculis et habitu corporis et modo vocis. Nam ut impudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit verecundo modestis precibus orare. Denique magisterio suo Dominus secreto orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis convenit fidei; ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo? (Hier. 23, 23). Et iterum: In omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos (Prov. 15, 3). Et quando in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae et disciplinae memores esse debemus, non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate jactare, quia Deus non vocis sed cordis auditor est. Nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes hominum videt, probante Domino et dicente: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? (Matth. 9, 4) Et alio loco: Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. 2, 23).

 

V. Exemplum Annae

 

Quod Anna in primo regnorum libro Ecclesiae typum portans custodit et servat; quae Dominum non clamosa petitione, sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. Loquebatur prece occulta, sed manifesta fide. Loquebatur, non voce, sed corde, quia sic Deum sciebat audire; et impetravit efficaciter quod petiit, quia fideliter postulavit. Declarat Scriptura divina quae dicit: Loquebatur in corde suo, et labia ejus movebantur, et vox ejus non audiebatur, et exaudivit eam Deus (1 Reg. 1, 13). Item legimus in psalmis: Dicite in cordibus et in stratis vestris, et transpungimini (Psal. 4, 5). Per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: In sensu autem tibi debet adorari Deus (Baruch. 6, 5).

 

VI. Humiliter orandum est

 

Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret, quemadmodum in templo cum pharisaeo publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter oculis, nec manibus insolenter erectis, sed pectus suum pulsans, et peccata intus inclusa contestans, divinae misericordiae implorabat auxilium. Et cum sibi pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogavit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit, et exaudivit orantem qui humilibus ignoscit. Quae Dominus in evangelio suo ponit et dicit: Homines duo ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus et unus publicanus. Pharisaeus cum stetisset, talia apud se precabatur: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, quomodo et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, et neque oculos volebat ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam magis quam ille pharisaeus. Quia omnis qui se extollit humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. 18, 10 ss.).

 

VII. Quid sit orandum

 

Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus, cognoscamus docente Domino et quid oremus. Sic, inquit, orate: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et remitte nobis debita nostra sicut et nos remittimus debitoribus nostris, et ne nos patiaris induci in tentationem, sed libera nos a malo. Amen (Matth. 6, 9 ss.).

 

VIII. Publica sit nobis et communis oratio

 

Ante omnia pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem fieri, ut quis cum precatur, non pro se tantum precetur. Non enim dicimus: Pater meus qui es in coelis, nec panem meum da mihi hodie; nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat, aut ut in tentationem non inducatur, atque a malo liberetur, pro se solo rogat. Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro toto populo oramus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae magister, qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit. Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino ignis inclusi, consonantes in prece, et spiritus consensione concordes. Quod declarat scripturae divinae fides, et dum docet quomodo oraverint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus. Tunc illi tres, inquit, quasi ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Dominum (Dan. 3, 51). Loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. Et idcirco orantibus fuit impetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. Sic et Apostolos cum discipulis post ascensum Domini invenimus orasse. Erant, inquit, perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria, quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus (Act. 1, 14). Perseverabant in oratione unanimes, orationis suae et instantiam simul et concordiam declarantes: quia Deus, qui inhabitare facit unanimes in domo, non admittit in divinam et aeternam domum nisi eos, apud quos est unanimis oratio.

 

IX. Pater dicimus, quia filii esse coepimus

 

Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breviter in sermone collecta, sed in virtute spiritualiter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit, quod non in precibus atque orationibus nostris coelestis doctrinae compendio comprehendatur. Sic, ait, orate: Pater noster qui es in coelis (2). Homo novus, renatus et Deo suo per gratiam ejus restitutus Pater primo in loco dicit, quia filius esse jam coepit. In sua, inquit, propria venit, ei sui eum non receperunt, quotquot autem eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent his, qui credunt in nomine ejus (Joa. 1, 11). Qui ergo credidit in nomine ejus, et factus est Dei filius, hinc debet incipere ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in coelis Deum, contestetur quoque inter prima statim nativitatis suae verba renuntiasse se terreno et carnali patri, et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in coelis, sicut scriptum est: Qui dicunt patri et matri, non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, et testamentum tuum servaverunt (Deut. 33, 9). Item Dominus in evangelio suo praecepit, ne vocemus nobis patrem in terra, quod sit scilicet nobis unus pater qui est in coelis. Et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: Sine mortui mortuos suos sepeliant (Matth. 8, 22). Dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium pater vivus.

 

X. Deus Pater est eorum, qui credunt et per eum renati sunt

 

Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus patrem qui sit in coelis, sed conjungimus et dicimus, Pater noster, id est eorum qui credunt, eorum, qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis nativitate reparati, filii Dei esse coeperunt. Quae vox etiam judaeos perstringit et percutit, qui Christum sibi per prophetas annuntiatum et ad se prius missum non tantum infideliter spreverunt, sed et crudeliter necaverunt: qui jam non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis. Ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo (Joa. 8, 44). Et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit. Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti. Dereliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum sanctum Israel (Isa. 1, 2 ss.). In quorum exprobrationem christiani, quando oramus, Pater noster dicimus, quia noster esse coepit, et judaeorum, qui eum reliquerunt, esse desiit. Nec peccator populus potest esse filius; sed quibus remissa peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, et eis aeternitas repromittitur, Domino ipso dicente: Omnis qui facit peccatum servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joa. 8, 34 ss.).

 

XI. Si Deus est Pater, quasi filii conversari debemus

 

Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Deum patrem vocemus, et ut est Christus Dei Filius, sic et nos Dei filios nuncupemus? Quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. Meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus, quia quando patrem Deum dicimus, quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare. Nec sit degener actus noster a Spiritu, ut qui coelestes et spritales esse coepimus, non nisi spiritalia et coelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: Eos qui clarificant me clarificabo; et qui me spernit, spernetur (1 Reg. 2, 30). Beatus quoque Apostolus in epistola sua posuit: Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Deum in corpore vestro (1 Cor. 6, 19).

 

XII. Ut sanctificatio in nobis permaneat oramus

 

Post hoc dicimus: Sanctificetur nomen tuum. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Ceterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. 20, 26), id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus. Quae autem sit sanctificatio, quae nobis de Dei dignatione confertur, Apostolus praedicat dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum appetitores, neque fures, neque fraudulenti, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (1 Cor. 6, 9 ss.). Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri. Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus. Et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur jam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione servetur.

 

XIII. Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum

 

Sequitur in oratione: Adveniat regnum tuum. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus ut in nobis sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non regnat, aut apud eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit? Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum: ut qui in seculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. 25, 34). Potest vero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam cum resurrectio ipse nostra sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est, regnum coeleste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit jam seculo major est et honoribus ejus et regno. Et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena sed coelestia regna desiderat. Continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus a regno coelesti, sicut judaei, quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante et probante: Multi, inquit, venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Filii autem regni expellentur in tenebras exteriores. Illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. 8, 11). Ostendit quia ante filii regni judaei erant, quando et filii Dei esse perseverabant. Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit et regnum. Et ideo christiani, qui in oratione appellare patrem Deum coepimus, nos et ut regnum Dei nobis veniat oramus.

 

XIV. Oramus ut fiat in nobis voluntas Dei

 

Addimus quoque et dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit quo minus quod velit faciat? Sed quia nobis a diabolo obsistitur, quo minus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei, quae ut fiat in nobis opus est Dei voluntate, id est, ope ejus et protectione; quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. Denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. 26, 39). Et exemplum discipulis suis tribuens, ut non voluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu. Et alio loco dicit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joa. 6, 38). Quod si Filius obaudivit ut faceret Patris voluntatem, quanto magis servus obaudire debet ut faciat Domini voluntatem, sicut in epistola sua Joannes quoque ad faciendam Dei voluntatem hortatur et instruit dicens: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio seculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi, et mundus transibit et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (1 Joa. 2, 15 ss.). Qui in aeternum manere volumus, Dei qui aeternus est voluntatem facere debemus.

 

XV. Voluntas autem Dei est, quam Christus et fecit et docuit

 

Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit, caritati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere, quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur, in quaestione fiduciam, qua congredimur, in morte patientiam, qua coronamur. Hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem Patris adimplere.

 

XVI. Oramus ut voluntas Dei fiat in coelo et in terra i. e. in spiritu et corpore

 

Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus; et in utroque, id est, et corpore et spiritu, ut Dei voluntas fiat, oramus (3). Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et secularia concupiscit. Et ideo petimus impense inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri; ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatria, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, commessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. 5, 17 ss.). Et idcirco quotidianis, imo continuis orationibus hoc precamur et in coelo et in terra voluntatem circa nos Dei fieri, quia haec est voluntas Dei ut terrena coelestibus cedant, spiritualia et divina praevaleant.

 

XVII. Alia ejusdem petitionis explicatio

 

Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus, etiam inimicos diligere et pro iis quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis, qui adhuc terra sunt et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando perfecit. Nam cum discipuli ab eo non jam terra appellentur, sed sal terrae, et Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo, merito et nos, qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus; ut quomodo in coelo, id est, in nobis, per fidem nostram voluntas Dei facta est ut essemus e coelo, ita et in terra, hoc est in illis non credentibus (4), fiat voluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes ex aqua et Spiritu nati.

 

XVIII. Panem nostrum i. e. Christum dari nobis quotidie petimus, ut a sanctificatione ejus et corpore non recedamus

 

Procedente oratione postulamus et dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quod potest et spiritualiter et simpliciter intelligi, quia et uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem. Nam panis vitae Christus est; et panis hic omnium non est, sed noster est. Et quomodo dicimus Pater noster, quia intelligentium et credentium pater est, sic et panem nostrum vocamus, quia Christus eorum qui corpus ejus contingunt panis est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum. Panis autem quem ego dedero caro mea est pro seculi vita (Joa. 6, 51 s.). Quando ergo dicit in aeternum vivere si quis ederit de ejus pane, ut manifestum est eos vivere qui corpus ejus attingunt et eucharistiam jure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum ne, dum quis abstentus separatur a Christi corpore, procul remaneat a salute, comminante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem Filii hominis et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joa. 6, 54). Et ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione ejus et corpore non recedamus.

 

XIX. Diurnum debemus cibum petere, nec in longum petitionis desideria extendere

 

Potest vero et sic intelligi, ut qui seculo renunciavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritualis abjecimus, cibum nobis tantum petamus et victum, quando instruat Dominus et dicat: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse (Luc. 14, 33). Qui autem Christi coepit esse discipulus, secundum magistri sui vocem renuncians omnibus, diurnum debet cibum petere, nec in longum desideria petitionis extendere, ipso iterum Domino praescribente et dicente: Nolite in crastinum cogitare. Crastinus enim ipse cogitabit sibi. Sufficit diei malitia sua (Matth. 6, 34). Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur; quia et contrarium sibi fit et repugnans ut quaeramus in seculo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire. Sic et beatus Apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, verum nec auferre possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem ei muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (1 Tim. 6, 7 ss.).

 

XX. Docet Christus non tantum contemnendas sed et periculosas esse divitias

 

Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. Unde et divitem stultum seculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate jactantem redarguit Deus, dicens: Stulte, hac nocte expostulatur anima tua. Quae ergo parasti cujus erunt? (Luc. 12, 20) Laetabatur stultus in fructibus ipsa nocte moriturus; et cui vita jam deerat, victus abundantiam cogitabat. Contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui, omnibus suis venditis atque in usum pauperum distributis, thesaurum sibi condat in coelo. Eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis imitari, qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris involvitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Deum ante praemissas ipse quoque comitatur. Ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discat orare, et de orationis lege qualis esse debeat noscere.

 

XXI. Habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit

 

Neque enim deesse quotidianus cibus potest justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam (Prov. 10, 3). Et iterum (Psal, 36, 25): Junior fui, et senui; et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem; item Dominus promittat et dicat: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Scit autem pater vester quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis (Matth. 6, 31 ss.). Quaerentibus regnum et justitiam Dei omnia promittit apponi. Nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit. Sic Danieli in leonum lacu jussu regis incluso prandium divinitus procuratur, et inter feras esurientes et parcentes homo Dei pascitur. Sic alitur Helias in fuga; et in solitudine corvis ministrantibus et volucribus cibum sibi apportantibus, in persecutione nutritur. Atque, o humanae malitiae detestanda crudelitas, ferae parcunt, aves pascunt, et homines insidiantur et saeviunt.

 

XXII. Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ne quis sibi quasi innocens placeat

 

Post haec et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: Et remitte nobis debita nostra sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, nec tantum praesenti et temporali vitae sed et aeternae consulatur; ad quam veniri potest, si peccata donentur: quae debita Dominus appellat, sicut in evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti (Matth. 18, 32). Quam necessario autem (5), quam providenter et salutariter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in epistola sua monet dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est Dominus qui nobis peccata dimittat (1 Joa. 1, 8). In epistola sua utrumque complexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus, et impetremus indulgentiam cum rogamus. Ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem. Quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam promisit et veniam secuturam.

 

XXIII. Lex secundum quam nobis peccata dimittuntur

 

Adjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens ut sic nobis dimitti debita postulemus, secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes impetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa debitores nostros paria fecerimus. Idcirco et alio in loco dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. 7, 2). Et qui servus post dimissum sibi a domino omne debitum conservo suo noluit ipse dimittere, in carcerem religatur. Quia indulgere conservo suo noluit, quod sibi a domino indultum fuerat amisit. Quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis majore censurae suae vigore proponit. Cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, remittat peccata vestra vobis. Si autem vos non remiseritis, neque Pater vester, qui in coelis est, remittet vobis peccata vestra (Marc. 11, 25). Excusatio tibi nulla in die judicii superest, cum secundum tuam sententiam judiceris, et quod feceris hoc et ipse patiaris. Pacificos enim et concordes atque unanimes esse in domo sua Deus praecipit, et quales nos fecit secunda nativitate, tales vult renatos perseverare; ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est, unus sit et animus et sensus. Sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et ab altari revertentem prius fratri reconciliari jubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo majus est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adunata.

 

XXIV. Pacificorum tantum Deo accepta est oratio

 

Neque enim in sacrificiis, quae Abel et Cain primi obtulerunt, munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere, qui placebat in corde. Abel pacificus et justus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et ceteros quando ad altare munus offerunt sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordiae pace. Merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens, initiaret sanguinis sui gloria dominicam passionem, qui et justitiam Domini habuerat et pacem. Tales denique a Domino coronantur, tales in die judicii cum Domino judicabunt. Ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus Apostolus et scriptura sancta testatur, nec si pro nomine Christi occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit evadere, quia sicut scriptum est: Qui fratrem suum odit, homicida est, nec ad regnum coelorum pervenit aut cum Deo vivit homicida (1 Joa. 3, 15), non potest esse cum Christo, qui imitator Judae maluit esse quam Christi. Quale delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui? Quale crimen est quod martyrio non potest expiari?

 

XXV. Nihil contra nos adversarius potest nisi Deus ante permiserit

 

Illud quoque necessarie admonet Dominus ut in oratione dicamus: Et ne nos patiaris induci in tentationem. Qua in parte ostenditur nihil contra nos adversarium posse, nisi Deus ante permiserit; ut omnis timor noster et devotio atque observatio ad Deum convertatur, quando in tentationibus nostris nihil malo liceat, nisi potestas inde tribuatur. Probat scriptura divina quae dicit: Venit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem, et expugnabat eam, et dedit eam Dominus in manu ejus (4 Reg. 24, 11 ss.). Datur autem potestas adversus nos malo secundum nostra peccata, sicut scriptum est: Quis dedit in direptionem Jacob et Israel eis qui praedantur illum? Nonne Deus cui peccaverunt, et nolebant in viis ejus ambulare neque audire legem ejus, et superduxit super eos iram animationis suae? (Isa. 42, 24) Et iterum Salomone peccante et a praeceptis atque a viis Domini recedente, positum est: Et excitavit Dominus satanam ipsi Salomoni (3 Reg. 11, 14).

 

XXVI. Potestas vero adversus nos ei datur vel ad poenam vel ad gloriam. Hac petitione admonemur simul imbecillitatis nostrae

 

Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam, cum delinquimus, vel ad gloriam, cum probamur; sicuti de Job factum videmus, manifestante Deo et dicente: Ecce omnia quaecumque habet in manus tuas do; sed ipsum cave ne tangas (Job. 1, 12). Et Dominus in evangelio suo loquitur tempore passionis: Nullam haberes adversum me potestatem, nisi datum esset tibi desuper (Joa. 19, 11). Quando autem rogamus ne in tentationem veniamus, admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis sibi aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Marc. 14, 38); ut, dum praecedit humilis et summissa confessio, et datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur, ipsius pietate praestetur.

 

XXVII. Ultima petitio est adversus cuncta quae contra nos molitur inimicus noster

 

Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens. In novissimo enim ponimus, sed libera nos a malo, comprehendentes adversa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus; a quibus potest esse fida et firma tutela, si nos Deus liberet, si deprecantibus atque implorantibus opem suam praestet. Quando autem dicimus, libera nos a malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei adversus malum petamus; qua impetrata, contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. Quis enim ei de seculo metus est, cui in seculo Deus tutor est?

 

XXVIII. Omnem precem nostram salutari Deus sermone breviavit

 

Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviavit? Hoc jam per Esaiam prophetam fuerat ante praedictum, cum plenus Spiritu sancto de Dei majestate ac pietate loqueretur: Verbum consummans, inquit, et brevians in justitia, quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae (Isa. 10, 22). Nam cum Dei sermo Dominus noster Jesus Christus omnibus venerit, et colligens doctos pariter et indoctos omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina coelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium velociter disceret. Sic cum doceret quid sit vita aeterna, sacramentum vitae magna et divina brevitate complexus est, dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joa. 17, 3). Item cum de Lege et Prophetis praecepta prima et majora decerperet: Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Et secundum simile est huic: Diliges proximum tibi tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Marc. 12, 29 ss. Matth. 22, 40). Et iterum: Quaecumque volueritis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis. Haec est enim Lex et Prophetae (Matth. 7, 12).

 

XXIX. Non verbis tantum sed et factis Dominus orare nos docuit

 

Nec verbis tantum, sed et factis Dominus orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans, et quid facere nos oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: Ipse autem fuit secedens in solitudinem et adorans (Luc. 5, 16). Et iterum: Exivit in montem orare, et fuit pernoctans in oratione Dei (Luc. 6, 12). Quod si ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare? Et si ille per totam noctem jugiter vigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte vigilare?

 

XXX. Orabat autem non pro se sed pro nobis

 

Orabat autem Dominus et rogabat non pro se, quid enim pro se innocens precaretur, sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat cum dicit ad Petrum: Ecce satanas postulavit ut vos vexaret quomodo triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. 22, 31 s.). Et postmodum pro omnibus Patrem deprecatur, dicens: Non pro his autem rogo solis, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joa. 17, 20). Magna Domini propter salutem nostram benignitas pariter et pietas, ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius et rogaret. Rogantis autem desiderium videte quod fuerit, ut quomodo unum sunt Pater et Filius, sic et nos in ipsa unitate maneamus. Ut hinc quoque possit intelligi, quantum delinquat qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc et rogaverit Dominus, volens scilicet sic plebem suam salvam fieri et in pace vivere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non venire.

 

XXXI. Animo vigili et attento orandum est

 

Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et secularis abscedat, nec quidquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda; ut dum respondet plebs, habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum debeat non vocis sonus, sed animus et sensus orare. Quae autem segnitia est, alienari et rapi ineptis cogitationibus et profanis cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud, quod magis debeas cogitare, quam quod cum Deo loqueris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere: hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere: hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat Christianus et cum dormit oculis corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in cantico canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. 5, 2). Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet, dicens: Instate orationi vigilantes in ea (Coloss. 4, 2), docens scilicet et ostendens, eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.

 

XXXII. Inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio

 

Orantes autem non infructuosis, nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. Nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla est operatione foecundus. Et ideo scriptura divina instruit dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. 12, 9). Nam qui in die judicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione venienti benignus auditor est. Sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri. Fuit enim faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum. Huic circa horam nonam oranti adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo (Act. 10, 4).

 

XXXIII. Cito orationes ad Deum ascendunt, quas bona opera commendant

 

Cito orationes ad Deum ascendunt, quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti testis fuit, dicens: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Nam quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, sed abiisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te; et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. Ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis justis, qui assistimus et conversamur ante claritatem Dei (Tob. 12, 11 ss.). Per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem, et omnem consignationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te, et dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum (Isa. 58, 6 ss.). Adesse se repromittit, et audire ac protegere se eos dicit, qui injustitiae nodos de corde solventes et eleemosynas circa domesticos Dei secundum ejus praecepta facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a Deo merentur audiri. Beatus apostolus Paulus in necessitate pressurae adjutus a fratribus opera bona quae fiunt, sacrificia Dei dixit esse. Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae a vobis missa sunt, odorem suavitatis, sacrificium acceptum et placitum Deo (Philip. 4, 18). Nam quando quis miseretur pauperis, Deum foenerat; et qui dat minimis, Deo donat, spiritualiter Deo suavitatis odorem sacrificat.

 

XXXIV. Certae orationis horae antiquitus observatae fuere

 

In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores horam tertiam, sextam, nonam, sacramento scilicet Trinitatis, quae in novissimis temporibus manifestari habebat. Nam et prima hora in tertiam veniens consummatum numerum trinitatis ostendit. Itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem. Et quando a septima nona completur, per ternas horas trinitas perfecta numeratur. Quae horarum spatia jam pridem spiritualiter determinantes adoratores Dei, statutis et legitimis ad precem temporibus servabant. Et manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse, quod ante sic justi precabantur. Nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus, qui gratiam dominicae repromissionis implevit. Item Petrus hora sexta in tectum superius ascendens signo pariter et voce Dei monentis instructus est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentilibus ante dubitaret. Et Dominus hora sexta crucifixus ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit, et ut redimere et vivificare nos posset, tunc victoriam suam passione perfecit.

 

XXXV. Orandi nunc et spatia et sacramenta creverunt

 

Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas orandi nunc et spatia et sacramenta creverunt. Nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur. Quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmis dicens: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo Domine, mane exaudies vocem meam, mane assistam tibi, et contemplabor te (Psal. 5, 3). Et iterum per prophetam loquitur Dominus: Diluculo vigilabunt ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum Deum nostrum (Osee. 6, 1). Recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum est. Nam quia Christus sol verus et dies est verus, sole ac die seculi recedente, quando oramus et petimus, ut super nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum lucis aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in psalmis Spiritus sanctus. Lapis, inquit, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est iste, et est admirabilis in oculis nostris. Iste est dies quem fecit Dominus, ambulemus et jucundemur in eo (Psal. 117, 22). Item quod sol appellatus sit, Malachias propheta testatur dicens: Vobis autem, qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae, et in alis ejus curatio est (Malach. 4, 2). Quod si in scripturis sanctis sol verus et dies verus est Christus, hora nulla a Christianis excipitur, quo minus frequenter ac semper Deus debeat adorari; ut qui in Christo, hoc est in sole et in die vero sumus, insistamus per totum diem precibus et oremus, et quando mundi lege decurrens vicibus alternis nox revoluta succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est. Quando enim sine lumine est, cui lumen in corde est? Aut quando sol ei et dies non est, cui sol et dies Christus est?

 

XXXVI. Die noctuque orandum est

 

Qui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vigilans perseverabat in promerendo Deo, sicut in evangelio scriptum est. Non recedebat, inquit, de templo, jejuniis et orationibus serviens nocte ac die (Luc. 2, 37). Viderint vel gentiles, qui necdum illuminati sunt, vel judaei, qui deserto lumine in tenebris remanserunt. Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid esse accepta gratia coeperimus, computemus noctem pro die. Ambulare nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris quas evasimus. Nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignava dispendia. Per Dei indulgentiam recreati spiritualiter et renati imitemur quod futuri sumus. Habituri in regno sine interventu noctis solum diem, sic nocte quasi in lumine vigilemus. Oraturi semper et acturi gratias Deo, hic quoque orare et gratias agere non desinamus.

 

––––––––––––

 

 

Sanctorum Patrum opuscula selecta. In usum praesertim studiosorum theologiae. II. (In orationem Dominicam Tertulliani, S. Cypriani et S. Thomae Aquinatis commentaria). Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J., Professor p. o. Theologiae in C. R. Universitate Oenipontana. Cum Approbatione Celsissimi et Reverendissimi Episcopi Brixinensis et Facultate Superiorum. Oeniponti. LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA. 1868, pp. 42-87. (a)

 

Notae:

(1) Tanti fecit S. Hilarius hoc opusculum, ut in suo commentario in Evangelium S. Matthaei (c. 5, n. 1) nos deleget ad Cyprianum hisce verbis: "de orationis autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus, vir sanctae memoriae, liberavit". Ad illud pariter Augustinus passim in controversia contra Pelagianos provocat. Sic ex. gr. scribit (de lib. arb., c. 13): "Commoneo autem caritatem vestram, et multum exhortor, ut beati Cypriani librum, quem scripsit de oratione dominica diligenter legatis, et quantum vos Dominus adjuverit, intelligatis memoriaeque mandetis" etc. Et iterum (de dono perseverantiae, c. 2): "Legite aliquanto intentius ejus (orationis dominicae) expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cujus est titulus: de Oratione Dominica; et videte, ante quot annos contra ea, quae futura erant Pelagianorum venena, quale sit antidotum praeparatum". Percurrens deinde (c. 8 ss.) singulas orationis dominicae petitiones ostendit, quomodo Cyprianus singularum fere expositione Pelagianos praedamnaverit. Nam ut animadvertit (c. 7, n. 13): "Si alia documenta non essent, haec dominica oratio nobis ad causam gratiae, quam defendimus, sola sufficeret, quia nihil nobis relinquit, in quo tamquam in nostro gloriemur".

 

(2) S. Ambrosius vel quicunque est auctor operis de Sacramentis brevem quoque orationis dominicae expositionem conscripsit, quae cum hac triplici, quam in hoc volumine exhibemus, consentit. Speciminis gratia hic tantum verba, quibus illius orationis exordium commentatur, adducemus. Recitata oratione dominica sic prosequitur (L. 5, c. 4, n. 18 s.): "Vides quam brevis oratio et omnium plena virtutum: primus sermo quantae sit gratiae? O homo! faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas et subito accepisti gratiam Christi, omnia peccata dimissa sunt. Ex malo servo factus es bonus filius; ideo praesume, non de operatione tua, sed de Christi gratia: gratia enim salvati estis (Eph. 2, 5) Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis non est superbia sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit: ad Patrem qui te per Filium redemit, et dic: Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis quasi filius: sed noli tibi specialiter aliquid vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater, quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam: Pater noster, ut filius esse merearis. Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda etc.". Qua occasione hoc addere liceat, inter hymnos veteres, qui habentur in append. ad opera S. Ambr. (Migne Patrol. 17, 1171 ss.) reperiri quoque orationem dominicam ita ad carminis leges revocatam (H. 39, p. 1195):

 

Pater, qui coelos contines,

Cantemus nunc nomen tuum,

Adveniat regnum tuum

Fiatque voluntas tua.

 

Haec, inquam, voluntas tua

Nobis agenda traditur,

Simus fideles spiritu

Casto manentes corpore.

 

Panem nostrum quotidie

De te edendum tribue,

Remitte nobis debita

Ut nos nostris remittimus.

 

Tentatione subdola

Induci nos ne siveris,

Sed puro corde supplices

Tu nos a malo libera.

 

(3) Ad heac S. Cypriani verba provocat S. Augustinus in disputatione cum Juliano pelagiano (Op. imperf., L. 6, n. 6) ita scribens: "Hoc muniebatur scuto (in quo omnia tela nequissimi ignea extinguere possumus secundum Apostolum Eph. 6, 16) quando vobis futuris jam occurrebat armatus, non quidem Numida, sed tamen Poenus ille Cyprianus, quo rursus nomine tua in nos insilit vana loquacitas: hoc, inquam, scuto armatus Poenus ille dicebat in libro de Oratione dominica, id nos orare, cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, ut inter duo ista, id est, carnem et spiritum, fiat Deo opitulante concordia. Ubi Christi miles egregius et a Manichaeis et a vobis conjecta ignita maligni jacula exstinguit: cui maligno militant omnes haeretici, et cujus castra tirocinio vestro putatis augenda. Nam spiritus et carnis quaerendo concordiam, contra Manichaeos docet, ambas quibus constamus bonas esse naturas, si discordiae malum divina miseratione sanetur: vobis autem resistit, quia carnis concupiscentiam dicitis bonam qua infestante existit ista discordia, quam poscit ille sanari; et tunc existit quando bene agimus, ut infestanti concupiscentiae carnis contra concupiscente spiritu repugnemus. Nam si consentimus, non optabilis sed culpabilis vel etiam damnabilis fit spiritui cum carne concordia. Contra vos est etiam, quia libero datis arbitrio, quod ille ut fiat in homine, a Deo intelligit esse poscendum".

 

(4) Augustinus passim provocat Semipelagianos ad hanc S. Martyris explicationem, qua eorum duplicem errorem, fidei initium et perseverantiam esse ex nobis, praedamnavit. Sic ex. gr. scribit (de dono persev., c. 19, n. 49): "Quid autem amplius de hac re agere Cyprianus martyr gloriosissimus et doctor lucidissimus potuit, quam ubi nos in oratione dominica etiam pro inimicis fidei christianae orare oportere commonuit? ubi de initio fidei, quod etiam hoc donum Dei sit, quid sentiret, ostendit: et pro perseverantia usque in finem, quia et ipsam nonnisi Deus eis qui perseveraverint donat, Ecclesiam Christi quotidie orare monstravit".

 

(5) Operae pretium est, inquit Augustinus (de dono persever., c. 5, n. 8) occasione horum verborum, paulisper intueri, quomodo et in hac petitione jam tunc lingua Cypriani, tanquam telo invictissimo veritatis, longe postea futuri confodiebantur haeretici. Etiam hoc enim Pelagiani audent dicere (cf. infra adnot. ad S. Thomae exposit. orat. domin. n. 26) hominem justum in hac vita nullum habere omnino peccatum, et in talibus hominibus esse jam praesenti tempore Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi (Eph. 5, 27), quae una et sola sponsa sit Christi: tanquam sponsa ejus non sit, quae per universam terram quod ab ea didicit, dicit, dimitie nobis debita nostra. Sed attendite quomodo istos gloriosissimus Cyprianus interimat. Cum enim locum ipsum dominicae orationis exponeret, ait inter cetera: Quam necessarie autem etc.

 

(a) Cf. 1) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium. S. Cyprianus.

 

2) Josephus Fessler, Episcopus, Institutiones Patrologiae. Character et doctrina S. Cypriani.

 

3) Acta Martyrum. Acta Proconsularia Sancti Cypriani Episcopi et Martyris (Akta Męczenników. Akta prokonsularne św. Cypriana biskupa i męczennika).

 

4) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, a) O modlitwie Pańskiej. b) De Catholicae Ecclesiae unitate (O jedności Kościoła katolickiego). c) Liber de Mortalitate (O śmiertelności).

 

5) S. Caecilii Cypriani opuscula de Mortalitate, de Opere et Eleemosyna, de Patientia. Quinti Septimii Florentii Tertulliani liber de Patientia et exhortatio ad Martyres.

 

6) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.

 

7) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, Catechismi Latini et Germanici.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam. (Cum duabus appendicibus: 1. De oratione. Tractatus asceticus auctore V. P. Alphonso Rodriguez SI. 2. Epistola S. Athanasii ad Marcellinum in interpretationem psalmorum).

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: