MEDITATIONES

 

DE JESU CHRISTO

 

EJUSQUE SS. CORDE

 

UTRIUSQUE CLERI SACERDOTIBUS PROPOSITAE

 

A P. EMM. BOTTALLA SI

 

 

X.

 

Meditationes de Eucharistia

et de vita Cordis Jesu in Ecclesia

 

–––––––––

 

MEDITATIO XV.

 

CHRISTUS IN EUCHARISTIA EST COR ECCLESIAE

UNITATEM PRODUCENS

 

PRAELUDIUM I. – Concipe mente Ecclesiam sponsam Christi tamquam radium purissimum ex Corde ejus veluti ex sole manare.

 

PRAELUDIUM II. – Pete a Christo Jesu ut firmiter ejus Ecclesiae adhaereas.

 

PUNCTUM I. – Considera Cor Christi esse Cor Ecclesiae, quia eam informat et vivificat. Sicut ex latere Adam prima mulier Heva, ita ex latere Christi Jesu dormientis orta est Ecclesia, cum unus miles lancea latus ejus aperuit, et ex ejus Corde sanguis cum aqua manavit, quae vim sacramentis dederunt ad vitam gratiae conferendam. Jam ex eo horae momento, corpore Ecclesiae formato, quod corpus Christi Jesu mysticum est, in ejus centro per Eucharistiae sacramentum Cor capitis hujus remansit, ut inde undequaque suam vitam irradiando in totum corpus immitteret, atque illud informando vivificaret, eadem plane ratione ac in corpore humano cor in centro residens vitae physicae organicum est principium et fons, quia in illud sanguis affluit ut vitalis fiat, et inde in singula effunditur membra, ut alat, vegetet et evolvat.

 

En quo, tu membrum principale corporis Christi, vitali principio vivificaris; en cui principio adhaerere constanter debes, ut fructus vitae aeternae producas; ipse enim Christus est vitis in suo corde radicem habens, tu es palmes, qui nonnisi ex vite atque ex vitis radice succum haurit ut vivat. Si ex Corde Christi Jesu divelleris, certo peribis; sicut palmes a viti divulsus arescit et igni destinatus comburitur. Vive igitur in Corde Jesu eucharistico.

 

AFFECTUS. – Exprime affectus stuporis et gratitudinis de tanto Cordis Jesu beneficio. Ora ut nunquam a Corde Jesu divellaris. Propone vivere in eo per cordis et animae sanctimoniam.

 

PUNCTUM II. – Considera Cor Christi esse Cor Ecclesiae, quod omnia membra ejus in unum coalescere facit. Quamvis diversa sint et non aequalia Ecclesiae membra, sicut corporis non omnia membra ejusdem dignitatis et officii sunt; Cor Christi Jesu tamen efficit ut in unum coalescant, quia eodem succo amoris sui nutrit, eodemque cibo corporis sui; adeo ut ita in ordine redigat, ut inferiora membra superioribus subjiciantur, omnia inter se intime dilectione colligantur, et omnia simul sibi capiti Christo Jesu obediant. Ita ex multis membris et inaequalibus unum corpus fit, quod crescit in illo per omnia qui est caput Christus (1). Hoc est amoris mysterium de quo Apostolus loquitur: Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus (2).

 

Admirare, o sacerdos, hanc sanctissimam Ecclesiae unitatem in Corde Christi Jesu, et tua opera effice, ut magis ac magis in dies constringatur. Quod sane fit per devotionem et amorem erga Cor Jesu, per sacramenti amoris participationem, per opera sancta, in quibus amor Christi reluceat. Haec sacerdotis zelus facit, primum suo exemplo, deinde exhortationibus, illisque efficacibus industriis quas zelus ipse suggerit. Sed oportet ut con­stanter opera incoepta retineantur, evolvantur at­que in dies dilatentur; perniciosa enim est eorum interruptio, quae initio magnum bonum in animabus produxerunt.

 

AFFECTUS. – Ardeat cor tuum zelo unitatis Ecclesiae et amore Cordis Jesu, qui tam amabilem se erga nos praebuit. Offer te ipsum huic Cordi tam dulci et tam suavi, ut cum eo unum sis in amore.

 

PUNCTUM III. – Considera Cor Christi esse Cor Ecclesiae, quod eam renovat, ut florenti semper juventute vivat. En aliud amoris prodigium Cordis Jesu erga sponsam suam Ecclesiam; si enim in ea infirma membra sint, vel ea calore suo, nempe amore sui Cordis in sacramentis Poenitentiae et Eucharistiae restaurat, ut nova et vivifica fiant Ecclesiae membra; vel ab ea omnino divellit et separat, ut non amplius corpori suo mystico tribuantur, nec ab eo vivificentur, et cessent hoc cor­pus suis vitiis et erroribus debilitare. Hac ratione Cor Jesu florescere semper Ecclesiae juventutem facit, et perpetuo Cordis sui influxu sibi magis unit et perficit, ut exhibeat sibi et Patri gloriosam spon­sam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid ejusmodi.

 

Hinc discat sacerdos quam digna sit reverentia, quam digna amore suo Ecclesia sancta, quae Cordi Jesu tam intime unitur, et pura est atque immaculata, omnibusque Christi virtutibus ornata; adeo ut ejus personam in mundo repraesentet, ejusque sit perfecta imago. Amet igitur sacerdos Ecclesiam sanctam, suisque moribus se ejus dignum ministrum praebeat. Hoc est quod charius Cordi Christi Jesu efficere potest, qui nihil potius habet, quam ut membra sponsae suae sancta videat, et maxime quae principalia sunt membra, et magis vitae Ecclesiae suae necessaria.

 

AFFECTUS. – Oh utinam! plene Ecclesiae pulchritudinem cognoscerem, quam ex Corde Jesu recipit. Gratias tibi ago, Domine Jesu, pro innumeris beneficiis quibus Ecclesiam cumulasti. Propono amare Ecclesiam sanctam et efficere ut ametur.

 

–––––––––––

 

Meditationes de Jesu Christo ejusque Ss. Corde utriusque Cleri Sacerdotibus propositae, a P. Emm. Bottalla S. J., Taurini. EQ PETRUS MARIETTI. Typ. Pontif. et Archiep. 1882, pp. 641-644.

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Cum liber cui titulus: Meditationes de J. C. ejusque Ss. Corde, utriusque Cleri Sacerdotibus propositae, a P. Emm. Bottalla no­strae Soc. compositus, virorum gravium et sapientum ejusdem Soc. judicio examinatus et approbatus fuerit, quod ad me spectat, facultatem facio ut typis mandetur.

 

Melitae die 19 octobris 1881.

 

FERDINANDUS FERRANTE S. J.

Praep. Prov. Provinc. Siculae.

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

 

(1) Ad Eph. IV, 15.

 

(2) I. ad Cor. X, 17.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: