MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXVIII

 

Meditatio passionis Christi hora sexta

 

Cum ergo Dominus Jesus ductu impiorum ad Calvariae locum foetidum pervenit, conspicere potes operarios malos undique nequiter operari. His autem toto mentis intuitu te praesentem exhibeas, et intuere diligenter cuncta, quae sunt contra Dominum tuum, et quae dicuntur et fiunt ab ipso atque per ipsum. Videas ergo oculis mentis alios figere crucem in terram, alios parare clavos et martellos, alios parare scalam et alia instrumenta, alios ordinare quidquid facere debeant, et alios ipsum spoliare. Spoliatur etiam, et nudus est nunc tertia vice coram tota multitudine, renovantur fracturae per pannos carni applicatos. Nunc primo mater conspicit filium suum sic captum, et aptatum dolore mortis affligi. Tristatur etiam supra modum, et cum rubore, quod videt eum totaliter nudum: nam et ei nec femoralia dimiserunt. Accelerat ergo, et approximat filio, amplexatur, et cingit eum capitis sui velo. O in quanta amaritudine est nunc anima sua! Non credo quod ei verbum dicere potuit: si amplius facere posset, utique voluisset; sed amplius non potuit eum adjuvare. Eripitur enim filius suus de manibus ejus furibunde ad pedem crucis.

 

(I) Hic modum crucis diligenter attende. Ponuntur duae scalae, una retrorsum ad brachium dextrum, alia ad sinistrum brachium, super quas malefici ascendunt cum clavis, et martellis. Ponitur etiam alia scala ex parte anteriori, attingens usque ad locum ubi debebant pedes affigi. Conspice nunc bene singula: compellitur Dominus Jesus crucem ascendere per hanc scalam parvam; ipse autem sine rebellione et contradictione facit humiliter quidquid volunt. Cum ergo in superiori parte istius parvae scalae pervenit ad crucem, renes vertit, et illa regalia aperit brachia, et extendens manus pulcherrimas, in excelsum eas porrigit suis crucifixoribus. Aspicit in coelum, Patri dicens: Ecce hic sum, Pater mi, usque ad crucem me humiliari voluisti pro amore et salute generis humani: placet, accepto, et pro eis me tibi offero, quos dedisti mihi, et fratres esse voluisti. Accepta igitur et tu, Pater, et deinceps placabilis esto mei amore, et omnium maculas veteres absterge, et elonga ab eis: me pro eis tibi offero, Pater. Qui autem retro crucem est, accipit manum ejus dexteram, et eam fortiter cruci affigit. Quo facto, ille qui est in latere sinistro accipit manum sinistram, et trahit quantum potest, et extendit, et alium clavum immittit, percutit et configit. Descendunt post haec de scalis, et removentur omnes scalae. Pendet Dominus ex gravedine corporis deorsum trahentis, solum clavis infixis manibus sustentatur. Nihilominus occurrit et alius, et per pedes quantum potest eum trahit, et eo sic extento, alius configit ejus pedes clavo dirissimo. Sunt tamen quidam qui credunt, quod non hoc modo fuerit crucifixus, sed cruce extenta in terra, eum elevaverunt, et crucem fixerunt in terram. Quod si hoc magis placet, conspice quomodo ipsum capiunt despicabiliter sicut ribaldum vilissimum, et prosternunt super crucem in terra furibunde, brachia ipsius accipientes, et post violentam extensionem cruci durissime affigentes. Similiter et de pedibus factum intuere, quos traxerunt quantum violentissime potuerunt.

 

Ecce crucifixus est Dominus Jesus, et sic in cruce extensus, quod dinumerari omnia ossa ejus possent, sicut ipse conqueritur (1) per Prophetam. Fluunt undique sacratissimi sanguinis rivuli ex illis magnis scissuris. Sicque angustiatus est, quod se movere non potest nisi in capite. Illi tres clavi sustinent totius corporis pondus; dolores acerbissimos tolerat, et ultra quam dici possit vel cogitari, affligitur. Pendet inter duos latrones. Undique poenae, undique opprobria, undique convicia. Nam sic coangustato a conviciis non parcunt. Alii blasphemant, dicentes (2): Vah qui destruis templum Dei; alii vero (3): Seipsum non potest salvum facere: et alia dicunt multa convicia (4): Si filius Dei est, descendat de cruce, ut credamus ei. Sed et milites qui crucifixerunt eum (5), diviserunt sibi vestimenta ejus in ipsius praesentia.

 

Et haec omnia dicuntur et fiunt praesente matre sua moestissima: cujus compassio multum augmentat filio passionem, et e contrario. Ipsa cum filio pendebat in cruce; et potius elegit mori cum ipso, quam amplius vivere. Undique sunt angustiae, et tormenta sentiri poterant, narrari vero nullatenus poterant. Stabat mater juxta crucem ejus, et inter crucem latronis, non avertebat oculos a filio, angustiabatur ut ipse, et toto corde orabat ad Patrem, dicens: Pater et Deus aeterne, placuit vobis, ut filius meus crucifigeretur: non est tempus ut a vobis repetam. Sed videtis in quanta angustia est nunc anima sua: rogo ut mitigetis ei poenam, si placet. Pater, recommendo vobis filium meum. Et filius similiter orabat (a) Patrem pro ea, et tacite intra se dicebat: Pater mi, vides quomodo affligitur mater mea. Ego debeo crucifigi, non ipsa; sed mecum est in cruce. Sufficit crucifixio mea, qui totius populi porto peccata; ipsa nihil tale meretur. Vides eam (6) desolatam, tota die moerore confectam. Recommendo eam tibi: dolores ejus tolerabiles facias. Erant (7) autem juxta crucem cum Domina Joannes et Magdalena, et duae sorores Dominae, scilicet Maria Jacobi, et Salome, et forte etiam aliae, quae omnes, et maxime Magdalena dilecta Jesu discipula, vehementer flebant, nec de suo Domino dilecto ac Magistro poterant consolari, compatiebantur Domino et Dominae, et sibi ipsis. Saepe renovabatur eis dolor, quia semper eis renovabatur compassio, cum in conviciis vel in factis suo Domino nova passio addebatur.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 605-606.

 

Notae:

(1) Psal. XXI, 18.

 

(2) Matth. XXVII, 40.

 

(3) Ibid. 42.

 

(4) Ibid.

 

(5) Ibid. 35.

 

(6) Thren. I, 13.

 

(7) Joan. XIX, 25.

 

(a) Caet. edit. orat.

 

Titulus marginalis:

(I) Modus quo Dominus crucifixus fuit.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: