MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXVII

 

De maledictione ficus

 

Quamvis secundum fidem historiae maledictio ficus, et praesentatio adulterae in templo, credantur fuisse post adventum Domini Jesu in Hierusalem super asello; quia tamen videtur aptius nil post ipsum adventum meditari, nisi de sua coena et passione, et earum circumstantiis, ideo cogitavi ista duo hic ponere.

 

Cum igitur (1) Dominus Jesus vadens versus Hierusalem esuriret, vidit ficum ornatam, et pulchram de foliis. Et appropinquans, et non inveniens ficus, maledixit ei. Et statim aruit, ita ut mirarentur discipuli. Conspice igitur eum, et discipulos in praedictis, juxta formam generalem supra traditam tibi. Conspice etiam, quia mystice hoc factum est a Domino, cum sciret non esse tempus ficuum. Per talem igitur arborem virentem foliis, intelligi possunt verbosi et loquaces sine operibus, necnon etiam hypocritae, ac simulati, qui exteriorem apparentiam habentes, interius vacui sunt et infructuosi.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 592.

 

Notae:

(1) Matth. XXI, 18; Marc. XI, 12 et seq.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: