MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXXIII

De habente manum aridam, et a Domino curato

 

Quadam die sabbati docebat Dominus Jesus in synagoga (1): et ibi erat quidam habens manum aridam; et fecit eum Jesus stare in medio, et quaesivit ab illis sapientibus, si liceat in die sabbati bene facere. Ipsi vero tacuerunt. Dixit ergo Jesus habenti manum aridam: Extende manum tuam. Et sanatus est. Pluries in diebus sabbatorum fecit Dominus miracula ad confusionem Judaeorum, quod carnaliter legem intelligebant, quam Deus spiritualiter observari volebat. Non enim in die sabbati a bono erat abstinendum et ab operibus charitatis, sed a peccatis et operibus servilibus. At illi scandalizabantur inde multum, et conspirabant contra eum, ac dicebant (2): Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Dominus autem propterea non dimittebat; imo studiosius faciebat, ut eos erueret ab errore. Considera eum ergo in praedictis operationibus, et ejus exemplo non cesses a bono opere, quamvis alius inde scandalizetur injuste. A bono namque opere necessario ad salutem animae, ac etiam ad profectum spiritus conferente, cessare non debes propter alicujus scandalum. A commodo vero corporali, secundum perfectae charitatis exigentiam, abstinendum est propter scandalum fratris. Propter quod dicit Apostolus ad Romanos (3): Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur aut infirmatur.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 551.

 

Notae:

(1) Luc. VI, 6 et seq.

 

(2) Joan. IX, 16.

 

(3) Rom. XIV, 21.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: