MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT V.

 

De luxuria. Quam turpe sit hoc vitium. Quam facilis in id lapsus, et quomodo evitandus. Voluptas animi sectanda, quae solida est.

 

1. Nullum vitium isto turpius: nullum, de quo magis erubescamus. Vel nudum ipsius nomen non carere ignominia edixit Apostolus, praecipiens, ut, quae hujusmodi sunt, nec nominentur in nobis (1). Hinc ille pudor, quo solent ingenui ac probi homines affici, si semel admissum aliquod immunditiae peccatum aliis innotuisse suspicentur. Hinc lubricos adolescentiae errores quidam in secretissimo poenitentiae tribunali ministro Christi abscondunt, aeterna potius tormenta, cum aeterno dedecore, subire post mortem eligentes, quam imaginariam hujus vitii infamiam in hac vita. Huic autem limo infixus vix emergit. Conclamata est ejus salus, quem haec lues infecit. Quid enim possunt ad hoc humanae vires? Nemo potest esse continens, nisi Deus det (2).

 

2. Primum itaque hujus morbi remedium, fervens ad Deum oratio est, ut ipse te sanet et praeservet, qui solus potest. Tum impuris cogitationibus resistere in ipso accessu oportet, ea celeritate, qua ignitum carbonem excutis a vestimento. Vae tibi, si te semel dimiseris ad aliquid quantumvis minimum in hoc genere deliberandum. Proxima deditioni est arx, cujus gubernator incipit cum hoste miscere colloquia. Omnis item praecidenda pravitatis occasio ab otio, a gula, ab omni specie impura, a malorum convictu, et societate: nec quidquam in hac lucta negligendum. Sunt etiam in justis quaedam hujus vitii reliquiae, omnino extirpandae: est latens quidam serpentis sibilus: sunt quaedam affectiunculae; quae tametsi malae non sint, sunt tamen principia peccatis praeludentia, quibus sensim sine sensu fascinata mens, nisi statim abrumpas, adhaerebit. Nunquam magnus eris, si haec minima spreveris. Magna a parvis initium sumunt.

 

3. Ante omnia cavendum, ne te nimia tui fiducia decipiat. Quisquis non timuit, jam lapsus est. Quot et quales viri post confessiones, et victorias; post signa et magnalia, incauto foeminae aspectu, corruerunt? Non affero hic Samsonis, Davidis, et Salomonis, toties decantata exempla. Sunt alia recentiora, et quotidiana, et ut desint aliena, habes tu ipse in te, unde erubescas, unde discas, non altum sapere, sed timere. Nonne extremae dementiae est, inter tot omnium aetatum et gentium documenta adhuc aliquid audere, et non vitare discrimen? sed haec est semper humanae pervicaciae incredulitas, ut numquam credat alios cecidisse, nisi et se viderit interire. Facta est mulier a Deo adjutrix viri; sed dolo serpentis personam sumpsit hostilem. Nihil in illa, nisi quod feriat, quod urat, quod interficiat. Nulla est hyaena, nullus basiliscus, qui cum illius voce et oculis conferri possit. Ah! fuge ejus aspectum; fuge colloquium, quicunque tuam optas salutem. Suum morem illa retinet, semper hominem expellit e paradiso.

 

4. Familiare hic est, multas praetexere excusationes necessitatis, consuetudinis, purae intentionis: sed latitant sub specie boni ingentia mala. Inde enim prosiliunt nociturae libertates, incauta colloquia, gestus leviores, modestiae neglectus, crebra munuscula, et quaedam hilaritudines, quibus paulatim deponitur pudor, et tota demum exuitur verecundia. Crescunt haec per intervalla; et qui rubore suffusus, ad sola mulierum vestigia horrescebat, jam vultu constanti lascivientes oculos, nudatumque pectus intuetur; et blando intus operante veneno, prius damna patitur, quam periculum senserit. Sic paulatim rationis oculus caligare incipit, postea obcaecatur. Sic anima coelo nata affigitur humi, immemor Dei, immemor sui, donec flamma concupiscentiae semper duraturo incendio absorbeatur. O miseri, quorum foedae, et momentaneae voluptates tam luctuoso exitu terminantur! omnes puto Sardonicis herbis saturos esse; moriuntur, et rident.

 

5. Quid quaeris, stultus homo, inops proprii consilii, alieni desertor? Voluptates? Deus coelo aeternas reposuit. Vis hujus saeculi fallaces, et excludi aeternis? Ubi ratio, ubi prudentia? Coelum intuere, et omnes ejus beatissimos cives. Olim panem cum cinere, potum cum fletu miscebant. Vidisses eos in mundo angustiis undique oppressos, sordibus obscuratos, semper lacrymis madidos, semper vigiles in oratione, extra omnem mundi laetitiam positos. Viam sibi ad coelum equuleis, gladiis, et crucibus fecerunt. Respice infernum, et desperatam damnatorum turbam, ignibus, tenebrisque perpetuis sepultam. Hi falsa mundi gaudia, carnisque delitias et luxum olim amplexi, nunc sero cognoscunt, quantum sibi nocuerint voluptates. Haec sedulo contemplare, et si credis, exhorresce. Momentaneum est quod delectat, aeternum quod cruciat.

 

6. Quod si etiam in hac vita placet voluptas; cur non magis solida, vera, impolluta, immutabilis, quae ex animo bene composito venit, ut de tuo te ipsum oblectes? Carnis voluptas mollis est, caduca, fucata; semper mero et unguento madens, et timens publicari. Ejus statio fornices, popinae, et loca censorem metuentia. Si foris nitet, introrsus misera est. Cum incipit, tum extinguitur, et in ipso sui usu perit. Voluptas vero animi tranquilla, excelsa, invicta, semper secura et stabilis, nec satietatem habet, nec poenitentiam. Nullus eam pudor comitatur, nullus sequitur moeror, nec suum unquam possessorem destituit. Hac si frui desideras, omnes carnis illecebrae vincendae sunt. Vera enim voluptas est, omnem contemnere voluptatem.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 209-212.

 

Notae:

(1) Ephes. V, 3.

 

(2) Sap. VIII, 21.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: