MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXXIV.

 

De humilitate. In quo consistat. De cognitione sui. Veri humilis characterismus.

 

1. A Christo venit humilitas. Ipse eam verbo promulgavit, docuit exemplo. Haec, post virtutes Theologicas et intellectuales, inter caeteras primatum habet: removet enim superbiam, quae est origo omnium malorum. Haec nos amabiles Deo reddit, quia cum humilibus sermocinatio ejus. Sine hac, quae virtutum fundamentum est, quidquid in spirituali aedificio superextruitur, nec solidum erit nec stabile. Quamvis autem ipso nomine quidpiam vile et exiguum prae se ferre videatur, virtus tamen magnorum est, quoniam est virtus perfectorum, animumque erigit ad altiora. Illustria aggreditur sine tumoris periculo, ardua sine metu difficultatis; excelsa, strenua, magnanima, eodem semper tenore subsistens. Non consistit humilitas, ut vulgus putat, in mera sui despicientia et abjectione, sed in ea moderata gloriae et honoris appetitione, quae et excessum devitet, et a defectu recedat. Appetit humilis gloriam, tanquam stipendium virtutis, animo directe in actionem intento; non propter ostentationem, sed ob solam virtutem, et quantum ipsa deposcit. Illegitimus est omnis honor, quem virtus non parit. Quia vero humilis, qua pollet mentis perspicacia, aequus sui aestimator est, omnem prope honorem merito aversatur: tum, quia novit, quam sit exiguum, quod ipse de suo confert ad opera virtutis: tum quia timet, ne ex debiti honoris appetitu ad indebitum captandum prolabatur. Tutius est aspernari honorem, quem qui recusat, amplificat; qui spernit, auget.

 

2. Ideo humilis non es, quia te ipsum non cognoscis. Nulla est regio tam remota, de qua facilius credas falsa narranti. Quid est homo? Imbecille corpus et fragile, suapte natura inerme, alienae opis indigens, et ad omnem temporum contumelia projectum. Massa luti, foedum animal ad omnia mala proclive, adeo perverso, et depravato sensu, ut terrena coelestibus, caduca aeternis praeferat. Universa vanitas, omnis homo vivens (1). Nulli animali vita fragilior, nulli rabies acrior, nulli confusior pavor, nulli major libido. Unde igitur tibi superbia, miserabilis creatura, et omnium infelicissima? Attende miseriam tuam, considera probra et dedecora tua, si qua in te superest rationis scintilla. Tunc perfecte humilis eris, cum te ipsum nosse didiceris.

 

3. Verus humilis se prorsus despicit: neque humilis, sed vilis vult reputari: honorem sibi debitum in Deum refert, et in omnibus de se diffidit: gaudet contemptu sui, hoc solo superbus, quod laudes spernit. Se ipsum considerat juxta ea, quae ex se habet; alios vero secundum ea, quae habent ex Deo; et sic aliis se conferens, se omnibus deteriorem arbitratur: hoc est enim ingenium humilitatis, propria mala aliorum bonis comparare; ex quo vel quilibet perfectissimus potest sine mendacio se caeteris imperfectiorem existimare. Ad haec verus humilis omni obedientia se subdit majori, propria desideria non perficit, defectus suos libenter detegit, omnem injuriam patienter sustinet, abjectiora quaeque cum gaudio amplectitur, omnem fugit singularitatem, abstinet a multiloquio, latere desiderat et nesciri; infra se omnia ponit; se infra omnia, seque totum intra nihilum claudit. Verecundus est et circumspectus: non loquitur, nisi cogat necessitas, idque modeste et sine risu, flere potius optans quam ridere. Cordis humilitatem corpore ostendit, defixis in terram oculis, gravi et modesto incessu cernuo vultu, ad instar rei, qui jam debeat tremendo Dei judicio praesentari. Conscius flagitiorum quas commisit, incertusque de gratia, et dubius de salute, non audet oculos in coelum attollere; sed cum Publicano a longe stans, ferventi oratione peccatorum veniam deprecatur. Omnia denique opera sua veretur, omnia terrae bona despicit, omnem calcat mundi pompam: totum enim mundum nihil putat, qui se credit nihil esse.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 311-313.

 

Notae:

(1) Ps. XXXVIII, 6.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: