MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXXII.

 

De mansuetudine, et clementia. Utriusque officia et praestantia.

 

1. Ut irae impetum mitiges, necessaria est mansuetudo; ne citra vel ultra recti limites hac in parte deflectas. Telum naturae est ira; quo uti licet, cum peccantes arguere et castigare ex officio teneris: cum dictat prudentia, tuam vel alienam injuriam debito modo repellendam esse; ne crescat ex impunitate reproborum licentia. Crudelis est, tam qui nulli, quam qui omnibus ignoscit. Cum vero, justitia exigente, puniendi sunt rei; mansuetudinis et clementiae memor esto. Descende ad poenas tanquam invitus; et talis esto erga peccantes, qualis extitit erga te Deus. Sicut ille sustinuit te, ut meliorem faceret: ita illos sustine, ut corrigantur. Despicis medicum, si desperas aegrotum. Tam facilis est aegri sanitas, quanta medici sapientia et benignitas. Vir mitis iracundiae pelago velut scopulus supereminet, fluctusque impingentes dissolvit; nec poena semper, sed saepius poenitentia contentus est. Clamat coacto coetu humani generis, Salvator mundi, Venite ad me omnes... et discite a me: non curare infirmos, non leprosos mundare, non caecis lumen, aut mortuis vitam reddere. Sed quid? Discite, inquit, a me, quia mitis sum (1). Ad hoc redegisse videtur omnes thesauros sapientiae et scientiae suae, ut ab eo discamus mites esse. Tanta mansuetudinis praestantia est.

 

2. Ut mansuetudo iram, sic clementia punitionem moderatur. Illa ad omnes, haec ad Principes et Superiores pertinet. Ejus enim munus est, mitiorem poenam, quam jura exigant, irrogare: non ex timore, lucro, amicitia, aliove motivo; sed ex animi lenitate. Non opus est, latera montium abscindere, et in arduo collis vertice arces construere: salvum Principem in aperto clementia praestabit. Haec est munimentum inexpugnabile, quae tutum reddit imperium. Malus Princeps invisus est: quia timetur: et timeri vult; quia invisus est. Quem vero metuunt subditi, oderunt; et quem quisque odit, perisse cupit. Vitae regum dominus est, quisquis suam contempsit. Frustra se potentia munit, qui septus suorum benevolentia non est. Turpia sunt Principi multa supplicia, sicut medico multa funera. Si rex continet vim suam, si omnes injurias et offensiones superne despicit; si quosdam alienae irae, neminem impendit suae: tunc vero se Regem ostendit. Magni animi est, placidum esse atque tranquillum.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 306-308.

 

Notae:

(1) Matth. XI, 28. 29.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: