MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT III.

 

De purgatione a peccatis. Exuendus erga illa affectus, et vitia extirpanda. Nullum efficacius vitiorum remedium, quam mortis, et aeternitatis consideratio.

 

1. Ab ultimo fine deviat homo, cum peccatum committit, quod est omnium malorum causa. Ab hoc semine nascitur quidquid cruciat: hoc veneno totus Orbis inficitur. Latet illud, dum fit, sed cum patratum fuerit, tunc intelliges quam malum sit. Fuere, qui mortuorum corpora vivis jungerent, ut foetore torquerentur. Similis est in peccantes animadversio: alligatum est eis supplicium; non inveniunt quo evadant. Nisi aliquid patiaris, ne malum facias; plurimum patieris, quia fecisti. Vix concipitur prava actio, et jam puerpera est suae poenae. Inde nata mors est, hinc succensa gehenna. Ab omnibus itaque flagitiis expianda conscientia, dolore, confessione, et satisfactione. Nec graviora dumtaxat evitanda, sed minima quaeque et leviora; quae tametsi mortem non afferant, vires tamen sensim dissolvunt, et ad mortiferam labem disponunt. Quid autem interest ad naufragium, utrum navis uno fluctu operiatur: an guttalim subrepens aqua, et per incuriam spreta, ipsam impleat et submergat! Tanto majorem maculam ista inferunt moribus, quanto facilius poterant evitari. Quo hostis debilior est, eo gravior tibi ignominia erit, si ab illo vincaris.

 

2. Nunquam virtutes animo inserere poteris, et te in pristinum libertatis statum asserere, nisi exuas omnem affectum erga peccata, quantumvis minima; ne corpore in deserto, animo sis in Ægypto. Male tecum agitur, si post dimissam injuriam, post relictos turpes amores, adhuc malignis collocutionibus praestas auditum, adhuc terrena specie delectaris. Vitia autem et pravi habitus, qui deleta culpa in te remanent, tanquam pessima peccati soboles, radicitus extirpari debent. Si solos ramos praecideris, servata radix emerget, et novi ex ea succrescent ramusculi iniquitatis. Dicis, te velle vitia exscindere. Falsum est: non enim claudis vitiis ostium, sed opponis. Dicis, te offendi turpitudine vitae tuae. Hoc credo: quis enim non offenditur? Homines mali vitia sua oderunt simul et amant, atque etiam, dum perpetrant, detestantur. Quid prodest verbis mala rejicere, factis amplecti? Nemo est tam profligatae conscientiae, cui aliquando vitia sua nauseam non faciant: sed cito cum illis in gratiam redeunt. Qui autem vere conversus ad Deum est, ponit securim ad radicem, et ipsas minutissimas vitiorum fibras eradicat. Tum memor fragilitatis suae omnes peccandi occasiones studiosissime vitat: et ad quodlibet malae rei objectum timore concussus resilit, et exhorrescit.

 

3. Quid frustra tergiversaris, et praecipienti Deo vitiorum exterminationem, opponis naturae infirmitatem? Nemo magis virium tuarum mensuram novit, quam qui ipsas largitus est. Quare ergo non statim obtemperas, cum non commodum quaeratur jubentis, sed tua utilitas? O caecam et sceleratam temeritatem! Servili nequitia in os Domini reclamare audes, et dicere, durum esse quod ille jubet; ac si mandata tibi imposuerit, quae ferre non possis: ut videatur praecipiendo non tam salutem tuam quaesivisse, quam poenam. Haec est nimirum humana perversitas, et male de Deo mereri, et laborem sibi fingere in praecepto. Sed si volueris vires tuas experiri, videbis multo plura te posse, quam putabas. Non quia difficilis est lucta, non audes; sed quia non audes, difficilis illa videtur. Multa prius errori habita, usus vertit in risum. Incipe, nec teipsum contemnas. Non deserit Deus milites suos. Tantum virium habebis, quantum volueris.

 

4. Omnia vitia facile vinces, si omnem tibi diem supremum diluxisse credideris. Quid est quod te alligat terrae? Quia nunquam cogitas, cito ab ea exeundum esse. Transeunt quotidie praeter oculos tuos elata cadavera, quae mortalitatis oblitum respicere cogunt ad mortem. Tu autem in media strage morientium, nihil minus quam mortem cogitas: et cum nihil frequentius videas, nihil citius oblivisceris. Veniet tamen qui te relevet dies, et ex contubernio olidi ventris educat. Discutietur ista caligo, et tunc in tenebris te vixisse cognosces, cum lucem aspexeris. Produc si potes, ex tot elapsis annis vel unicum diem, integrae virtutis testem, qui non fuerit aliqua labe pollutus. Defloruit rudior aetas inter talos et nuces, inter ineptias et libidines adolescentia, inter scelera et flagitia praeceps juventus. Post omnes annos, qui a cunis ad canos defluxerunt; nihil jam superest nisi dolor, et pravi fructus iniquitatis. Heu quales te apprehendent angustiae, cum praeterita pudori erunt, formidini futura! Quid tunc proderunt divitiae, tot partae sudoribus, tot curis quaesitae? Quid carnis delitiae, et probrosae voluptates; quid inania dignitatum nomina; quid purpura, quid coronae? O si daretur reverti ad crepundia, et telam de novo exordiri; quam meliori textu omnia concinnares! sed intempestiva, illo fatali momento, haec vota erunt. Si vis tempore uti, nunc incipe: et ea desere, quae tunc velles deseruisse. Minima res est, momentaneis renunciare, ut aeterna consequaris.

 

5. Quaere, si lubet, ex morituro, de anteacta vita quid sentiat? vix unum reperies, qui non longe diversam proferat de opibus, dignitatibus, mundique vanitatibus sententiam, quam vivens habuerit. Tunc res omnes aequiori lance pensantur, suisque momentis aestimantur. Et illis quidem sera sapientia in exitu est: tibi vero plurimum proderit, si ex alieno errore tuum corrigere didiceris. Potes nunc tuto navigare: quid exspectas tempestatem? Potes te, rebus integris, subducere calamitati: cur te reservas extremo periculo? Sera, dum mergeris, cautio est; sera prudentia, cum jam periisti. Tot maximi et sanctissimi viri, relictis omnibus impedimentis, cum sibi et mundo valedixissent hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut vivere et mori scirent: plures tamen, nondum se scire professi, e vita abierunt. Adeo difficile est, hanc artem ediscere. Tu autem in senectutem sana differs consilia; et inde vitam vis inchoare, quo pauci perduxerunt? Stultitia magna est, tunc vivere incipere, cum desinendum est.

 

6. Quo te projicis, incautus homo! sic credis, et sic vivis; umbrae transitus est tempus tuum; punctum, vita tua, et si quid minus puncto esse potest. Vix natus, desinis esse. Siste vel unum diem; horam dumtaxat ne fluat inhibe, brevem moram tempori pone. Frustra conaris: nam te secum citius abripiet; quam ut desinat velocissime fluere, in tuum rerumque omnium exitium. Et huic momento aeternitatem postponis, quae finem non habet? o stultitiam, o caecitatem! Corpori perituro non cessas quae ad ipsum pertinent comparare, et non est finis acquisitionis tuae: animae vero quae nunquam moritur, nulla provides bona in futurum, ac si tua non foret? languet corpus; omne discrimen subire paratus es, ut sanetur: languet anima; et negligis, et non sentis? Quando dictum est tibi: naviga, ne moriaris, et distulisti? Sume amarissimum pharmacum; et recusasti? Levia Deus jubet, ut vivas in aeternum, et non vis obedire? Si tibi lis foret, omnis cogitatio tua, omnis sermocinatio circa illam occuparetur; nec subsidia parare cessares, ut pro te judices sententiam ferrent: extremo autem judicio imminente, e quo pendet aeternitas, rides, nugaris, peccas, in aeternum periturus? Ah! desine tandem insanire; et a vitiis emergens, sic forma quotidie animum, tamquam ad extremum ventum sit. Vera philosophia haec est, quam maxime fieri potest, hanc animam e corpore educere, et separare.

 

7. Hoc sit negotium tuum, hoc otium; hic labor, haec quies, subducere te tempori, et immergere aeternitati. Fixum semper et immobile stat, quod in jura transiit aeternitatis. Avarus epulo aquae stillam post tot saecula adhuc petit; perpetuo mugitu frustra rogabit. Æternitas est duratio semper praesens, nunquam sine suspirio, et horrore nominanda: est rota quae semper volvitur: est juge, interminatum, semperque inchoans principium. Seria ejus cogitatio mundi delitiis miscet absynthia; lethalique moerore attonitos homines, ac veluti sideratos, dejicit. Haec animam rebellem domat, et curis inanibus indormiscentem excitat ad virtutem: haec famem, et sitim condit: haec omnem laborem facilem, jucundum omnem dolorem, omnem poenam suavem, et brevem esse persuadet. Impleantur numericis notis ingentia coeli spatia, quacunque in immensum protenduntur. Quis praeter Deum poterit hanc propemodum infinitam numerorum seriem exprimere? Hi tamen numeri innumerabiles nec initium quidem aeternitatis sunt. Tot anni, tot saecula labantur, quot sunt in illis unitates; nondum aliquid de aeternitate decessit. Nondum pervenerunt ad desperatissimae aeternitatis initium infelicissimi mortales, qui perpetuo inferni incendio cruciantur. Ad hanc considerationem si non horrescis, si vitam serio non emendas, quovis saxo durior es.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 200-205.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: