MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXVIII.

 

De fortitudine. Quae sint ejus officia. Mortem a viro forti contemnendam esse.

 

1. Molles sunt hominum animi, debilisque natura; quam idcirco fortitudine armare oportet, ne periculis deterriti ab honestate recedamus. Duplex ejus officium est: unum, idque praecipuum, labores atque pericula sustinere; alterum, eadem aggredi cum oportet. Vir fortis non se temere malis ingerit, sed advenientia constanter fert: non appetit formidabilia, sed spernit: ibi extollitur, ubi caeteri deprimuntur: ibi stat, ubi alii jacent: non illum subigit dedecus, non repulsa, non exilium, non injuriae: non eum carcer, non tormenta, non ipsa mors exterrent: omnem luctum, omnem aegritudinem, omnes molestias magnitudine sua elidit: non se minis aut precibus a recto detorqueri permittit: non despondet animum, etsi plura bene coeptis obsistant impedimenta: non cedit oneri, nec cum officio semel suscepto luctatur; sed persistit, donec perficiat: stat rectus sub quolibet pondere: nulla illum vis, nulla potentia, nullus terror minorem facit: periculis undique imminentibus non allidit virtutem, nec abscondit. Quo tendat, semper attendit, non quid patiatur.

 

2. Sicut secundo navigans vento variis se subsidiis munit, quibus tempestatem excipiat: sic utile erit tibi, donec prospera est fortuna, quaerere praesidia, quibus adversam fortiter feras. Finge tibi jam advenisse, quidquid sinistri contingere potest, orbitatem, naufragium, exilium, vulnera, tormenta, morbos, calumniam, contumeliam: atque ita te compara, ac si jam in discrimine versareris: ut hoc quasi praeludio excitatus, dicere possis in omni eventu: Haec jam animo praecipi, jam praevidi, et contempsi. Ab aeterno constitutum est, quid gaudeas, quid fleas: et quamvis magna varietate singulorum vita distingui videatur, summa in unum venit. Accepimus peritura perituri. Quid indignaris? quid quereris? etsi omnia tua pereant, nihil perit de tuo. Satius est dare, quod repetit Deus, quam cogi ad solvendum. Virum sapientem etiam in tormentis beatum fore ipsemet Epicurus edocuit. In Phalaridis, inquit, tauro si fuerit, dicet: Quam suave est hoc, quam hoc non curo! Magnum quidem effatum, sed nobis non incredibile, apud quos extant tot Martyrum exempla, quorum in poenis constantia, in flammis alacritas tanta fuit, ut nullo modo sentire tormenta viderentur. Volenti, et Deum amanti omnes poenae deliciae sunt.

 

3. Nullibi clarius fortitudinis praestantia elucet, quam in mortis discrimine. Difficile est animum perducere ad contemptum vitae, cujus amore ita plerique tenentur, ut nihil ea felicius, nihil pretiosius aestiment. Sed si sapiens es, ut te esse oportet, desines inter mala numerare mortem, quae finis malorum est, et initium vitae. Aequo animo exire debes, rediturus. Mors invictam necessitatem habet; eam timere dementis est: dubia enim sunt quae metuuntur, certa expectantur. Considera, nec pueros, nec mente lapsos timere mortem. Turpissimum est autem, si eam tibi securitatem ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. Cum exceptione mortis data est vita: vivere noluit, qui mori non vult.

 

4. Gratificata est nobis natura, cum ad certum tempus usuram spectaculorum suorum concessit: jam exacto tempore discedendum est. Quis sapiens ad extremum spiritum redactus, si rursus ei vita concederetur, vellet iterum materni uteri ergastulum subire, resumere amentiam infantiae, metus puerilitatis, juventutis pericula, curas virilitatis, labores senectutis? Nemo tam feliciter vixit, cui placeret iterum nasci. Attende igitur quo properes, et a quibus discedas. Posses vitae hujus exitum non timere, si alterius ingressum sperares. Haec est causa timoris tui, quia inanis bonorum es, quorum incipis in fine vitae desiderio laborare. Alioquin non trepidares in limine aeternae felicitatis. Viro justo supplicium esset nasci, nisi mors sequeretur.

 

5. Nemo mortem laetus excepit, nisi qui ad illam se diu composuit. Effice eam tibi assidua cogitatione familiarem, ut venientem alacri animo excipias. Ut satis vixeris, non dies faciunt, non anni; sed animus exire gestiens, et ad originem suam revolare. Diu vixit, qui bene moritur. Bene moritur, qui bene vixit. Vis mortem tibi tranquillam parare? Assuesce ex alto cuncta despicere. Non potest mortem timere, qui jam plura sibi eripuit, quam rapiat mors. Vis tibi vitam jucundam facere? Omnem pro illa sollicitudinem depone: ad omne genus mortis paratus esto; sive gladius vitam, sive febris abrumpat, nihil tua intersit: vitam sic institue, ut liceat tibi quotidie dicere: Vixi. Ille securus vivit, et laetus moritur, qui se singulis diebus effert; cui concessum est vivere vita peracta. Non potes bene vivere, nisi quotidie moriaris.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 294-297.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: