MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXV.

 

De veritate, ejusque usu. Simplicitas laudatur. Actus fidelitatis.

 

1. In omni sermone, gestu, et scriptura, aliisque signis externis veritas sit. Non decet Christianum hominem labium mendax. Muliebre vitium et plebeium est, aliud pectore claudere, aliud ore proferre. Vir generosus res simpliciter enuntiat prout sunt: non exaggerat, non amplificat, non decipit, non simulat, verborumque ambages et involucra devitat. Simplicia verba veritas simplex amat. Vult nuda videri, quia innocens est. Qui vero mentitur aut fallit, rem duplici sermone obscurat, ut lateat. Odit lucem qui male loquitur, sicut qui male agit. Cave itaque, ne ut vestitum, sic sententiam habeas, aliam domesticam, aliam forensem: ne in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur. Ab hoc vitio abhorret ipsa natura. Pueros vide, nondum ratione utentes. Mendacium inter prima probra objiciunt, et quamvis levitate quadam assumant, tamen insita judicii rectitudine damnant. Qua in re Dei providentiam admirari oportet, quae virtutes animo inserit, sine quibus vita et societas stare non possunt. Omnium autem perniciosissimum est mendacium vitae. Nam si omnem sermonis falsitatem abominaris tanquam sublimi animo indignam, cur ipse mendacium esse et vivere non formidas? Magna res est, unum hominem agere.

 

2. Simplicitas, parum hominibus cognita virtus, tantae est dignitatis, ut ea Deus magnopere delectetur: nam cum simplicibus sermocinatio ejus (1). Simplex enim ille et integerrimus cum sit, simplices esse vult animas, quae ad se conveniunt. Est autem simplex, qui in varia non abit: qui sine duplicitate et hypocrisi talem se exterius exhibet, qualis interius est: qui proprios defectus, cum fert occasio, candide et sincere fatetur: qui malitia parvulus est, et omnem politicam agendi rationem detestatur: qui non exclusa prudentiae circumspectione, fidem in omnibus esse arbitratur, malum de nemine suspicatur: qui stultus apud homines videri non refugit, ut sit sapiens apud Deum: qui ab omni multiplicitate alienus, simplici intentione Deo placendi, cuncta operatur. Quid turbaris erga plurima, infelix astutia? Unum est necessarium, ut ad eum pervenias, qui unus et simplicissimus est. Nunquam pertinges ad metam, si duplici graderis via.

 

3. Fidelitas, inter maxima et praecipua humani generis bona, colenda est: hac enim sublata tollitur usus commerciorum, dissolvitur amicitia, foedera dissociantur, universa Respublica perturbatur. Rara tamen et ista est, ac fere mundo incognita virtus. Passim accusant humanam perfidiam tot ad contractus adhibiti testes, tot stipulationum firmamenta, tot interpositae industriae: quae nihilominus vix sufficiunt, ut firma maneant pacta et conventa. Adeo plerique sordidi sunt, ut sanctior sit illis quaestus quam fides. O turpem humano generi publicae fraudis ac nequitiae confessionem! Nemini credimus sine teste, sine sponsore: et tutius in tabulis, quam in animi sacrario, fidem custodiri arbitramur. Caeterum vir fidelis quocunque opus promissum constanter exequitur, commissa sibi secreta nemini pandit, datam fidem etiam hostibus servat, ipsamque regnis ac vitae praefert. Tarde quidem promittit, quia celeri sponsioni celerem incumbere poenitentiam novit: sed si semel spopondit, non fallit, non violat, nisi forte rerum status mutetur, aut peccandi periculum incidat. Neminem obligat promissio, quae non potest sine scelere adimpleri.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 285-287.

 

Notae:

(1) Prov. III, 32.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: