MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XVI.

 

De spe, et desperatione. Quomodo utramque moderari oporteat.

 

1. Spes vana, et mendax, et vere somnium vigilantis est, nisi in Deo collocetur, cujus solo nutu omnis difficultas vinci potest. Quid rei futurae expectatione cruciaris, et in longinquo cogitationes extendis? Nihil sperabis, si nihil cupies, si omnia terrena despicies. Nemo sperat quae contemnit. Licet te nunquam sperata deceperint, licet non ex difficili petatur quod speras; quam diu te spes aliqua proritat, sollicitus eris, et incertus tui, ac in ancipiti positus. Ut pedibus loca invia, et praerupta non petis; ita nec animo ea speranda, quae in tua potestate non sunt. Omne miseriae momentum hoc est; defuisse voluntati quod speravit.

 

2. Saepe admonendus est animus, ut quaecumque extra te, et circa te sunt, aspiciat ut peritura, tenuique filo pendentia. Quid oblivisceris conditionis tuae? Mortalis natus es: nihil tibi de hodierna die promittitur, nihil de hac hora. Instat a tergo mors: quicquid habes mutuo accepisti. Usus fructus tuus est, cujus tempora summus omnium Arbiter temperat. Ad ejus nutum, omnia sine querela reddenda sunt. Pessimi est debitoris, creditori convitium facere. Nihil est ergo sub sole, quod debeas, aut possis sperare. Illa tantum vera est spes, quae de vero, et summo bono rite concipitur.

 

3. Desperationem causant inertia, abjectio animi, nimia difficultatum apprehensio, vitiosa sui diffidentia, viriumque et industriae defectus. Vincitur, excitando animum eorum exemplo, qui etiam in gravioribus angustiis constituti, omnia obstantia generose superarunt. Incipe, et propelle te ipsum: quia Deus facientes adjuvat; et quod arduum videbatur, facillimum fit, si falsa de illo opinio deponatur. Quicquid accidit tibi, id omne ab aeterno destinatum est. Illud autem aut ita evenit, ut natura comparatus es ferre: aut secus: si primum: ne despera, sed fer: sin aliter, nec tunc quidem desperandum: quicquid enim illud est, cito finem et ipsum habebit, et tibi imponet. Leve est, quod ferre potes; breve, quod non potes. Sed memineris, in te situm esse, multa facere tolerabilia; si ea, ut utilia, et convenientia, apprehenderis. Calamitas, virtutis occasio est.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 255-256.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: