Sanctus Antonius Abbas Eremita

 

ALPHABETUM MONACHI

 

THOMAS HEMERKEN A KEMPIS

 

CANONICUS REGULARIS ORDINIS S. AUGUSTINI

 

–––––––––

 

INCIPIT PARVUM ALPHABETUM MONACHI IN SCHOLA DEI.

 

DISCIPULUS.

 

Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas doce me. Obsecro te Deus meus: doce me vias bonae vitae pro salute animae meae.

 

MAGISTER.

 

LECTIO I. Ama nesciri: et pro nihilo reputari. Hoc tibi salubrius est et utilius: quam laudari ab hominibus.

 

LECTIO II. Benivolus esto omnibus bonis et malis: et nulli onerosus.

 

III. Custodi cor tuum ab evagatione: os tuum ab otiosa locutione: et ceteros sensus tuos sub rigore disciplinae.

 

IIII. Dilige solitudinem et silentium: et invenies quietem magnam et conscientiam bonam. Ubi enim multitudo ibi frequenter strepitus: et magna distractio cordis.

 

V. Elige paupertatem et simplicitatem et cum paucis sis contentus: et non facile murmurabis.

 

VI. Fuge homines et saeculi rumores: quia non potes satis esse Deo et hominibus, aeternis et transitoriis.

 

VII. Gratias age Deo semper corde et ore: qualitercumque tibi succedit in gravamine et dolore. Nam Deus omnia provide dispensat in mundo: vero et recto iudicio ab aeterno.

 

VIII. Humilia te in omnibus et sub omnibus: et mereberis gratiam ab omnibus. Eris quoque Deo acceptus et hominibus dilectus; et diabolus a te fugiet citius: propter humilitatis virtutem sibi valde contrariam.

 

IX. In omni opere bono habeas intentionem puram ad placendum Deo qui inspector est cordis: et diligit iustos et puros.

 

X. Karissimos reputa amicos et patronos: qui te premunt et vituperant. Si enim recte sapis et consideras: lucrum inde acquires. Nam prosunt tibi in bono: qui obsunt in malo.

 

XI. Labore et dolore cum gemitu et fletu acquiritur regnum Dei: deliciis et honoribus perditur paradisus.

 

XII. Magnum donum Dei est pauperem esse in hoc mundo propter Christum: et infimum tenere locum. Magna superbia: altum petere gradum. Ad alta semper diabolus suadet: honores ambire, fugere despectum; ut cadat ascensor eius retrorsum: cum ad breve dominatus fuerit pauperum. Minima dona pro magno reputa: et eris dignus maiora accipere.

 

XIII. Neminem spernas, nulli noceas; afflicto condoleas, egeno subvenias: et numquam te extollas.

 

XIIII. Omne tempus utiliter cum Deo expendas; nihil enim pretiosius tempore: in quo promereri potes regnum Dei in perpetuum. Omnibus quoque te amabilem, benignum et affabilem: sine dissolutione exhibeas. Omnia bona ad laudem Dei referas: et sine consilio et deliberatione nihil facias.

 

XV. Primo semper quaere in opere tuo an Deo placeat vel displiceat: nec timore nec amore age contra conscientiam tuam. In dubiis ad scripturam, et oboedientiam praelati tui recurre: nec tibi ipsi nimis confide. Prius disce tacere quam loqui: potiusque velis instrui quam docere: tutius est enim velle latere, quam apparere.

 

XVI. Quaecumque ad te non pertinent, de his non iudices, nec te intromittas: ut pacem semper habeas. Qui communia sectatur, et singularia vitat, magis diligetur et citius ad bonum finem perveniet. Qui tempestive facit quod debet: laetior postea erit.

 

XVII. Revertere ad interiora cordis tui, et claude ostia oris tui: ne vagari incipias per varia desideria mundi consilio diaboli. Nocent mala audita: tentant pulchra visa: turbant illata vituperia. Recede ergo ab homine iracundo, indocto dissoluto: et mane in silentio cum Deo.

 

XVIII. Sobrius esto in victu, modestus in vestitu; providus in verbis, honestus in moribus: maturus in consilio, fortis in adversis, humilis in prosperis; gratus pro beneficiis, hilaris in despectibus, patiens in doloribus: discretus in omnibus agendis.

 

XIX. Time Deum offendere in minimis neglegentiis et defectibus tuis; noli praesumere in bonis: nec desperare in adversis. Timor Dei facit recedere a peccato; et sollicitat in bono opere: ut bonum bene fiat. Totum te Deo committe; et quod tibi est grave: fiet cito portabile. Pax tua in patientia multa: levis est omnis tribulatio pro vita aeterna.

 

XX. Vende Deo omnia commoda tua; et dabit tibi solacia meliora: adveniente gratia in una hora. Nemo ditior nemo liberior eo, qui se et omnia Deo dedit: et Christum amando emit, qui mundum cruce redemit.

 

XXI. Xristus sit vita tua, lectio tua: meditatio tua, locutio tua. Ipse desiderium tuum, lucrum tuum: tota spes tua et merces tua. Si aliud quaeris quam pure Deum, damnum patieris: laborabis et requiem non invenies.

 

XXII. Ymnos et psalmos canere, monachorum opus est et clericorum; quibus congaudent angelorum chori: laudantes Deum iugiter in regno caelorum. Servire carni mors animae, cibus vermium, nidus daemonum, vita pecorum; fomes morborum, corruptio corporum, inquinatio morum: perditio bonorum, acquisitio multorum malorum et dolorum. Servire Deo beatitudo animae, sanitas corporis: prudentia spiritus, vita caelestis. Dulces hymnos Deo cantat: qui in tribulatione sua Deum semper laudat. Initium et finis omnis boni religiosi, Deum corde amare, ore laudare: et fratrem suum exemplo aedificare.

 

XXIII. Zachaee frater descende de altitudine saecularis scientiae; veni et disce in schola Dei viam humilitatis, mansuetudinis et patientiae: per quam possis Christo docente ad aeternae beatitudinis gloriam secure pervenire. Amen.

 

CONCLUSIO.

 

Scribe novelle monache alphabetum istud in corde tuo quasi in libro vitae; et per singulos dies chartulam tuam inspice: et bonos mores assuesce. Pauca sunt verba: sed magna habent mysteria, et perfectorum opera. Ornant exterius: et quietant interius. A contemptu et sui ipsius abnegatione incipit vita boni religiosi monachi: et proficit usque ad contemplationem Dei.

 

BENEDICTIO.

 

Beatus discipulus ille qui sequitur Christum per iter asperum, tradens ei omne velle suum et nolle; portans cotidie pro Christo crucem suam: ut habeat cum ipso gloriam magnam et vitam aeternam. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Thomae Hemerken a Kempis, Canonici Regularis Ordinis S. Augustini, Opera omnia. Volumen tertium. Meditatio de incarnatione Christi. Sermones de vita et passione Domini. Alphabetum monachi. Van goeden woerden to horen ende die to spreken. Orationes de passione Domini et Beata Virgine et aliis Sanctis. Adiectis epilegomenis adnotatione critica indicibus tabulis photographicis praeter orationes ex autographo edidit Michael Iosephus Pohl. Cum adprobatione Rev. Archiep. Friburgensis. Friburgi Brisgavorum. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MDCCCCIIII (1904), pp. 317-322. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimatur.

 

Friburgi Brisgoviae, die 7. Aprilis 1904.

 

‡ Thomas, Archiepiscopus.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Thomae Hemerken a Kempis, Canonici Regularis Ordinis S. Augustini, Opera omnia. Volumen tertium. Meditatio de incarnatione Christi. Sermones de vita et passione Domini. Alphabetum monachi. Van goeden woerden to horen ende die to spreken. Orationes de passione Domini et Beata Virgine et aliis Sanctis. Adiectis epilegomenis adnotatione critica indicibus tabulis photographicis praeter orationes ex autographo edidit Michael Iosephus Pohl. Cum adprobatione Rev. Archiep. Friburgensis. Friburgi Brisgavorum. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MDCCCCIIII (1904).

 

Thomas a Kempis, Alphabetum monachi.

 

Notae:

(1) Cf. 1) Thomas a Kempis, a) De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita. b) De imitatione Mariae. c) De imitatione Christi (O naśladowaniu Jezusa Chrystusa).

 

2) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali.

 

3) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia Christiana.

 

4) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty. c) Declaratio Terminorum theologicorum. d) Breviloquium. e) Collatio de contemptu saeculi.

 

5) P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos  totius anni dies distributa.

 

6) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.

 

7) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam.

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

11) Joannes Card. Bona OCist., a) Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum. b) Opuscula ascetica selecta.

 

12) Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus, Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

 

13) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

14) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.

 

15) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMIX, MMXXI, Kraków 2009, 2021

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: