DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XCIV

 

De lege naturali

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum lex naturalis sit habitus.

 

Co. – Lex naturalis proprie non est habitus, sed improprie, quatenus scilicet aliqua continet praecepta quae habitu in ipsa ratione sunt.

 

2. – Utrum lex naturalis contineat plura praecepta, vel unum tantum.

 

Co. – Licet multa in seipsis sint legis naturae praecepta, ad unum tamen primum praeceptum, quo bonum prosequendum et malum vitandum esse decernitur, referri singula possunt.

 

3. – Utrum omnes actus virtutum sint de lege naturae.

 

Co. – Cum naturaliter unicuique propria ratio dictet ut virtuose agat, fatendum est omnes virtutum actus, qua ut virtuosi, ad naturae legem pertinere; sed non omnes si secundum seipsos in speciebus considerentur.

 

4. – Utrum lex naturae sit una apud omnes.

 

Co. – Una est apud omnes lex naturae quoad prima principia communia, et secundum rectitudinem et secundum notitiam, licet quoad propria aliqua ex communibus deducta eadem apud omnes non sit.

 

5. – Utrum lex naturae mutari possit.

 

Co. – Lex naturae immutabilis est quoad communia praecepta, quibus nihil subtrahi potest; mutabilis tamen dicitur dum multa ei utilia superaddi possunt et nonnulla propria subtrahi, quorum observantia pro temporum varietate impediri posset.

 

6. – Utrum lex naturae possit a corde hominis aboleri.

 

Co. – Non potest lex naturae, quoad ejus communia et universalia omnibus nota principia, ex cordibus hominum aboleri, sed quoad particularia quaedam, et ut in paucioribus.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 139.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: