OPERA OMNIA

 

INNOCENTIUS III PONTIFEX ROMANUS

 

––––––––

 

SERMONES DE SANCTIS

 

––––––

 

Sanctus Joannes Baptista in deserto

 

SERMO XVII.

 

IN SOLEMNITATE S. JOANNIS BAPTISTAE

 

A diebus Joannis Baptistae regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Matth. XI, 12).

 

Mirum fortasse videtur aliquibus, si regnum coelorum per violentiam rapitur. Sed mirum profecto videri non potest his, qui propter regnum coelorum membra cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt (Gal. V, 24), qui propter divina verba cutodiunt vias duras, qui abnegant semetipsos, ut Christum sequantur, et per viam arctam incedant, quae ducit ad vitam. O quantam sibi vim facit! quantam irrogat violentiam! quantam pugnam indicit, qui, cum sit dives ex saeculo, facit se pauperem propter Deum, et elegit abjectus esse in domo Domini, quam habitare inter peccatores! (Psal. LXXXIII, 11). Caro quippe contendit, natura repugnat, consuetudo resistit; sed vincit gratia, superat spiritus, ratio dominatur, cum illud diligenter attendit, quod Christus veraciter repromittit: "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum" (Matth. V, 3). Felix conflictus, beata pugna, gloriosum praelium, quando propter adipiscendum regnum coelorum spiritus adversus carnem dimicat. Ergo pugnat contra naturam, ut vincat, ut superet, ut triumphet. Non potest hoc bellum sine magna virtute, sine gravi difficultate, sine multa violentia exerceri. Homo siquidem in divitiis enutritus, paupertatem abhorret, divitias amplexatur; quia paupertas est dura, et divitiae suaves. Verum econtra qui jam didicit jugum Christi portare, amat inopiam, divitias vilipendit, sciens quod divitiae pungunt animam et corpus dissolvunt, edoctus ab illo qui divitias vocat spinas (Luc. VIII, 14), quia pungunt, lacerant, et affligunt, quoniam sine labore non acquiruntur, sine timore non possidentur, sine dolore non amittuntur. Et ideo "beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum" (Matth. V, 3). Talis fuit Joannes Baptista, qui mundum cum divitiis dereliquit, eremum cum paupertate quaesivit, quoniam erat in deserto loco usque in diem ostensionis suae ad Israel. Noluit fungi sacerdotio pro patre, ut sacerdotales et legales proventus perciperet, ut decimas et primitias obtineret; quoniam, ut unde acciperet, universa dimisit. Et ideo recte dicitur, quod a diebus Joannis regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, quoniam, ut hoc fieret, Joannes per spiritum in se ipso monstravit exemplum.

 

Cum autem sine causa quis suffert injuriam, suscipit contumeliam, sentit jacturam, si propter regnum coelorum non ascendit in iram, non rapitur in furorem, non ascendit in vindictam, profecto magnam vim facit sibi, multam irrogat violentiam, grandem et gravem coarctionem infligit. Hujus tam fortis est virtus, tam virtuosa est fortitudo, ut suum vincat ipse victorem, cum superat semetipsum; quia juxta sententiam Salomonis: "Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo expugnatore urbium" (Prov. XVI, 32). In hoc sane duello is vincitur, qui perpetrat injuriam contra proximum; et is vincit, qui patitur injuriam propter Deum, juxta quod Veritas ait: "In patientia vestra possidebitis animas vestras" (Luc. XXI, 19). Talis fuit Joannes Baptista, qui pro justitia perpessus est carcerem, et tandem pro justitia capite truncatur. Toleravit non murmurans, non reluctans, quamvis tantus esset ac talis, ut eum metueret Herodes, sicut evangelica lectio protestatur. Et ideo recte dicitur, quod a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Joannes perspicuum in seipso monstravit exemplum.

 

Est et aliud genus luctae, in quo quidem oporteret cautius reluctari, quando videlicet favoris aura demulcet praeconium, laus applaudit, adulatoris lingua blanditur, ne rapiat se in altum, attollat ad summum, erigat in excelsum; sed inferiorem se reputet, humiliorem se exhibeat, minorem ostendat. Quis est autem, quem praeconia non exhilarent et extollant, opprobria non dejiciant et contristent? Ne autem hoc fiat, necessaria est modestia, quae violentum modum elationis cohibeat, et prudenter excessum arrogantiae moderetur, ut caput interius oleum pectoris non impinguet (Psal. CXL, 5). Talis fuit Joannes Baptista, qui cum putaretur ab omnibus esse Christus, noluit contra conscientiam acquiescere famae, ut excederet inaniter supra se, sed contra famam voluit acquiescere conscientiae, ut subsisteret veraciter contra se. Verum cum homines praedicarent eum esse sublimem, Christum esse credentes, ipse respondit se humilem: "Non sum, inquiens, ego, sed post me venturus est, qui ante me factus est, cujus non sum dignus calceamentum solvere" (Joan. I, 15-30). Recte dicitur, quod a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud; quoniam, ut hoc fieret, Joannes in se perspicuum monstravit exemplum.

 

Quid dicam de gula? quid referam de luxuria? Quam difficile sit gulosae abstinentiae freno restringi, quam grave luxurioso abstinentiae cingulo coarctari, cum sine multo molimine non valeat carnalem consuetudinem immutare: familiaris est hostis, et ideo facilius vitatur hujusmodi, non procul, sed prope; non extra, sed intra. Nam virtus est in lumbis ejus (Job. XL, 11), et fortitudo ejus adversus hunc hostem opus est nova pugna, quia, cum fugitur, tunc fugatur. Qui ergo propter regnum coelorum sobrietatem complectitur, et castitatem sectatur ab epulis abstinens, et continens ab illecebris; hic profecto vehementem sibi vim facit, gravem pugnam inducit, cum "caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem" (Gal. V, 17). Et ubi major est lucta, ibi pretiosior est corona; et ubi gravior est conflictus, ibi gloriosior est triumphus. Talis fuit Joannes, qui contempsit delicias, sprevit epulas, et illecebras evitavit; castus, sobrius et modestus. Scriptum est quippe de illo, quod "habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos ejus. Esca autem ejus erant locustae et mel silvestre" (Matth. III, 4), unde manifeste meruit veritatis testimonium: Quid, inquit, existis in desertum videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, plus quam prophetam: quoniam inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 8-11). Et ideo recte dicitur, quod a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud; quoniam, ut hoc fieret, Joannes Baptista perspicuum in se monstravit exemplum. O quam difficile prohibetur inveteratam consuetudinem immutare, praesertim de dulcibus ad amara, de placidis ad molestia, de prosperis ad adversa transire? Quantam vim facit profecto sibi quis, ubi transit de epulis ad jejunium, de soporibus ad vigilias, de otiis ad molestias, de deliciis ad miserias, de requie ad laborem, de gaudio ad lamentum, de libertate ad servitutem, experto crede magistro.

 

Est et alia quaedam pugna domestica, quanto familiarior, tanto gravior. Nec parvula videtur, quia contra parvulos agitur, ut teneantur et allidantur ad petram. Quis enim malarum cogitationum vitare posset intellectum, quem cogitationes importunae non vexent? "Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti" (Eccli. X, 1), volucres irruentes quas Abraham a sacrificio abigebat (Gen. XV, 11). Non est utique in hominis potestate ne surgat, ut sit in hominis virtute ut crescat; quia parvulae vehementer affligunt, adultae perimunt violenter. Primos quoque motus non possumus non sentire, quamvis illis non consentire possimus. Saepe jam obscenae cogitationes contra hominis voluntatem irrepunt, ut sine pudore cogitare non possint, ut taceamus de illis quae vanae sunt et profanae, nec possunt sine multo conamine, maxime per virtutem sanctae orationis excludi.

 

Magnam vim sibi facit, quod propter regnum coelorum est necessario faciendum. De illo namque praecipitur: "Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos" (Matth. V, 44). De isto mandatur: "Si quis venit ad me, et non oderit patrem et matrem, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus" (Luc. XIV, 26). Gravis est pugna, sed grandis est victoria, quando contendunt ad invicem carnalis et spiritualis affectus. Si spiritualis vincit in hac pugna carnalem, tunc utique vaccae ferae, quae vitulos domi reliquerant plaustrum novum trahentes, quo arcam Domini superimpositam sibi portant, in directum procedunt per viam, quae ducit Bethsames, et uno itinere gradiuntur, pergentes et mugientes: ut nec ad dextram, neque ad sinistram declinent (I Reg. VI, 12). A talibus ergo regnum coelorum vim patitur, et illud hujusmodi violenti diripiunt; quia per violentiam quam inferunt sibi ipsis, ut de vitiis transeant ad virtutes, regnum coelorum obtinere merentur.

 

Sed cum a diebus Joannis Baptistae non solum per rationem superius replicatam, sed quia "lex et prophetae usque ad Joannem, et ex eo regnum coelorum evangelizatum est" (Luc. XVI, 16); lex quidem Mosaica temporales duritias permittebat, unde Veritas ait: "Dabo vobis, inquit, terram fluentem lacte et melle" (Levit. XX, 24): frumentum, vinum et oleum, rorem et imbrem. Sed lex Evangelica temporalem paupertatem indicit: "Si vis, inquit, perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et veni, et sequere me" (Matth. XIX, 21); quia "nisi quis omnibus renuntiaverit quae possidet, non potest meus esse discipulus" (Luc. XIV, 33). Lex Mosaica reddebat malum pro malo, talionem pro talione; sed lex Evangelica reddebat bonum pro malo, benedictum pro maledicto. "Si percusserit te in unam maxillam, praebe ei aliam: si abstulerit tibi tunicam, da ei pallium" (Matth. V, 39-40), etc. Lex Mosaica indicebat conjugalem copulam: Maledictus, inquiens, homo, qui non relinquit semen Israel: et maledicta sterilis qui non parit; sed Evangelica virginalem pudicitiam persuadet: "Sunt, inquit, eunuchi, qui castraverunt se propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat" (Matth. XIX, 12). Gravia quidem sunt ista, sed diligentibus levia reputantur; quia charitas superat universa. Venite, inquit, ad me, qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30). Nam "lex per Moysen data est, ergo gratia et veritas per Jesum Christum facta est" (Joan. I, 17). Nam a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Plane diripiunt, et violenter acquirunt. In hanc violentiam patitur Dominus libenter inferri: quod non solum piis precibus, verum etiam importunis clamoribus ad praestanda beneficia inclinatur, quemadmodum in Evangelio ipse docet: Quod si amicus qui petebat tres panes accommodari, perseveraverit pulsando: "dico, inquit, vobis, etsi non dat illi, surgens eo quod amicus illius sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios" (Luc. XI, 8). Vult ergo importunis precibus exorari, ut charius reputetur, quod quasi fuit per multam importunitatem exortum. Sic mirum, quod angelus, qui cum Jacob luctabatur, coactus fuit ut benediceret ei; juxta quod idem angelus ait: "Dimitte me, aurora est. Respondit ei, et dixit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellaberis, sed Israel erit nomen tuum; quoniam, si contra Deum fuisti fortis, quanto magis contra homines praevalebis? et benedixit ei in eodem loco" (Gen. XXXII, 26-29). Porro si tales fuerunt Patres Veteris Testamenti, cur dicitur, quod a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patiebatur; cum et ante tempus Joannis Baptistae regnum coelorum passum fuerit hujusmodi violentiam, qui despexere divitias, vitaverunt illecebras, et delicias contempserunt?

 

Sed propter rationes ea etiam hac ratione dicitur: quia quod tunc fiebat raro a paucis, nunc fit frequenter a multis, qui catervatim contendunt, et certatim per multam frequentiam ad regnum coelorum transire. Quod in his manifestum est intueri, qui diffusis omnibus propter Dominum abnegant seipsos, crucem tollentes, ut Christum sequantur. Satagemus ergo, fratres charissimi, propter regnum coelorum vim nobisipsis inferre, "ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes adventum gloriae magni Dei" (Tit. II, 12-13). Quod precibus et meritis B. Joannis Baptistae nobis praestare dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

 

Innocentius III Pontifex Romanus

 

Innocentius III Pontifex Romanus

 

–––––––––––

 

 

Patrologiae cursus completus, Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III. Accurante J.-P. Migne. Patrologiae Latinae Tomus CCXVII et, salvis indicibus, totius Patrologiae Latinae ultimus. Innocentius III Pontifex Romanus. – Saeculum XIII. Innocentii III Romani Pontificis Opera omnia tomis quatuor distributa, quorum priores tres regestorum Baluzianam recensionem complectuntur, accendentibus anecdotarum epistolarum libris, quos frustra olim a Baluzio expetitos ex Bibliotheca Vaticana in lucem emiserunt La Porte Dutheil et Brequigny; quarto volumini insunt epistolae extra regestum vagantes, Pontificis denique sermones et opuscula varia, tum jam olim edita, tum recentius ab eminentissimo Cardinali Maio, D. Luigi Tosti, etc. etc., typis mandata. Accurante J.-P. Migne. Tomus quartus. Parisiis 1889, col. 533-540. (1)

 

Notae:

(1) Cf. 1) Papież Innocenty III, Kazanie na uroczystość św. Jana Chrzciciela.

 

2) S. Bernardus Claraevallensis, a) Epistola XVIII, ad Petrum Diaconum Cardinalem (List 18, do Diakona Kardynała Piotra, z roku 1127). b) Epistola CLXXXIX, ad Dominum Papam Innocentium, contra Petrum Abelardum. (List 189, do Papieża Innocentego II, z roku 1140).

 

3) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia Christiana.

 

4) Thomas a Kempis, De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita.

 

5) P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos  totius anni dies distributa.

 

6) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.

 

7) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, a) De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam. b) Opera dogmatica. c) De Mariae gloriis.

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

11) Joannes Card. Bona OCist., a) Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum. b) Opuscula ascetica selecta.

 

12) Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus, Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

 

13) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

14) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.

 

15) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.

 

16) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty. c) Declaratio Terminorum theologicorum. d) Breviloquium. e) Collatio de contemptu saeculi.

 

17) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium scholis accomodatum.

 

18) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

19) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium Theologiae dogmaticae specialis.

 

20) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

Patrologiae cursus completus, Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III. Accurante J.-P. Migne. Patrologiae Latinae Tomus CCXVII et, salvis indicibus, totius Patrologiae Latinae ultimus. Innocentius III Pontifex Romanus. – Saeculum XIII. Innocentii III Romani Pontificis Opera omnia tomis quatuor distributa, quorum priores tres regestorum Baluzianam recensionem complectuntur, accendentibus anecdotarum epistolarum libris, quos frustra olim a Baluzio expetitos ex Bibliotheca Vaticana in lucem emiserunt La Porte Dutheil et Brequigny; quarto volumini insunt epistolae extra regestum vagantes, Pontificis denique sermones et opuscula varia, tum jam olim edita, tum recentius ab eminentissimo Cardinali Maio, D. Luigi Tosti, etc. etc., typis mandata. Accurante J.-P. Migne. Tomus quartus. Parisiis 1889.

 

Patrologiae cursus completus, Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III. Accurante J.-P. Migne. Patrologiae Latinae Tomus CCXVII et, salvis indicibus, totius Patrologiae Latinae ultimus. Innocentius III Pontifex Romanus. – Saeculum XIII. Innocentii III Romani Pontificis Opera omnia tomis quatuor distributa, quorum priores tres regestorum Baluzianam recensionem complectuntur, accendentibus anecdotarum epistolarum libris, quos frustra olim a Baluzio expetitos ex Bibliotheca Vaticana in lucem emiserunt La Porte Dutheil et Brequigny; quarto volumini insunt epistolae extra regestum vagantes, Pontificis denique sermones et opuscula varia, tum jam olim edita, tum recentius ab eminentissimo Cardinali Maio, D. Luigi Tosti, etc. etc., typis mandata. Accurante J.-P. Migne. Tomus quartus. Parisiis 1889.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIII, Kraków 2023

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: