S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus.

 

SYMBOLI APOSTOLORUM EXPOSITIO

 

S. THOMAS AQUINAS

 

DOCTOR ANGELICUS

 

––––––––

 

Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

CAPUT XII.

 

De Ecclesia

 

Ecclesia, seu fidelium corpus a Spiritu Sancto vivificatum, est: I. Una, propter fidei, spei et caritatis unitatem; II. Sancta, quia lota, inuncta et a Deo inhabitata; III. Catholica, quoad locum, hominum conditionem et tempus; IV. Firma, quia bona sunt ejus fundamenta et nunquam destrui potuit, nec a persecutoribus, nec ab erroribus, nec a tentationibus daemonum.

 

Sanctam Ecclesiam catholicam (1). – Sicut videmus quod in uno homine est una anima et unum corpus, et tamen sunt diversa membra ipsius; ita Ecclesia catholica est unum corpus, et habet diversa membra. Anima autem quae hoc corpus vivificat, est Spiritus Sanctus. Et ideo post fidem de Spiritu Sancto, jubemur credere sanctam Ecclesiam catholicam; unde additur in Symbolo: Sanctam Ecclesiam catholicam.

 

Circa quod sciendum est, quod Ecclesia est idem quod congregatio. Unde Ecclesia sancta idem est quod congregatio fidelium; et quilibet Christianus est sicut membrum ipsius Ecclesiae, de qua dicitur Eccli., ult., 31: Appropiate ad me indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Haec autem Ecclesia sancta habet quatuor conditiones: quia est una, quia est sancta, quia est catholica, id est universalis, et quia est fortis et firma.

 

Quantum ad primum sciendum est, quod licet diversi haeretici diversas sectas adinvenerint, non tamen pertinent ad Ecclesiam, quia sunt divisi in partes; sed Ecclesia est una. Cant., VI, 8: Una est columba mea, perfecta mea. Causatur autem unitas Ecclesiae ex tribus. Primo ex unitate fidei: omnes enim Christiani qui sunt de corpore Ecclesiae, idem credunt. I Cor., I, 10: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; et Ephes., IV, 5: Unus Deus, una fides, unum baptisma. Secundo ex unitate spei, quia omnes firmati sunt in una spe perveniendi ad vitam aeternam; et ideo dicit Apostolus, Ephes., IV, 4: Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Tertio ex unitate caritatis, quia omnes connectuntur in amore Dei, et ad invicem in amore mutuo. Joan., XVII, 22: Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Manifestatur autem hujusmodi amor si verus est, quando membra pro se invicem sunt sollicita, et quando invicem compatiuntur. I Cor., XII, 25, 26: Non sit schisma in corpore; sed idipsum invicem sollicita sint membra: et si quid patitur unum, etc.; quia quilibet de gratia sibi collata a Deo debet proximo servire: unde nullus debet contemnere, nec pati ab ista Ecclesia abjici et expelli; quia non est nisi una Ecclesia in qua homines salventur, sicut extra arcam Noe nullus salvari potuit.

 

Diluvium universale. Arca Noe. Arca salutis.

 

Circa secundum sciendum, quod est etiam alia congregatio, sed malignantium. Ps. XXV, 5: Odivi ecclesiam malignantium. Sed haec est mala, Ecclesia vero Christi est sancta. Apostolus, I Cor., III, 17: Templum Dei sanctum est, quod estis vos; unde dicitur: Sanctam Ecclesiam. Sanctificantur autem fideles hujus congregationis ex tribus quae inveniuntur in ea, vel fiunt in Ecclesia materialiter quando consecratur: primo ex lotione, quia sicut Ecclesia cum consecratur lavatur, ita et fideles loti sunt sanguine Christi. Apoc., I, 5: Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; Hebr., XIII, 12: Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Secundo ex inunctione: quia sicut Ecclesia inungitur, sic et fideles spirituali inunctione unguntur, ut sanctificentur: alias non essent Christiani: Christus enim idem est quod unctus. Haec autem unctio est gratia Spiritus Sancti. II Cor., I, 21: Qui unxit nos, Deus; et I Cor., VI, 11: Sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi. Tertio ex inhabitatione, nam ubicumque Deus inhabitat, locus ille sanctus est: unde Gen., XXVIII, 16: Vere locus iste sanctus est; et Ps. XCII, 5: Domum tuam decet sanctitudo, Domine. Quarto potest addi ex invocatione. Jer., XIV, 9: Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos. Cavendum est ergo ne post talem sanctificationem polluamus animam nostram, quae templum Dei est, per peccatum. Apostolus, I Cor., III, 16: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus habitat in vobis? (a) Ibid., III, 17: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Dominus.

 

Circa tertium sciendum est, quod Ecclesia est catholica, id est universalis, primo quantum ad locum, quia est per totum mundum, contra Donatistas. Nam Ecclesia est congregatio fidelium; fideles sunt autem per totum mundum; ergo et Ecclesia. Rom., I, 8: Fides vestra annuntiatur in universo mundo; Marc., ult., 15: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Antiquitus enim Deus erat notus tantum in Judaea, nunc autem per totum mundum. Habet autem haec Ecclesia tres partes. Una est in terra, alia est in coelo, tertia est in purgatorio. Secundo est universalis quantum ad conditionem hominum, quia nullus abjicitur, nec dominus, nec servus, nec masculus, nec femina. Gal., III, 28: Non est masculus, neque femina. Tertio est universalis quantum ad tempus. Nam aliqui dixerunt, quod Ecclesia debet durare usque ad certum tempus. Sed hoc est falsum: quia haec Ecclesia incoepit a tempore Abel, et durabit usque ad finem saeculi. Matth., ult., ult.: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; sed post consummationem saeculi remanebit in coelo.

 

Arx Fidei

 

Circa quartum sciendum est, quod Ecclesia est firma. Domus autem dicitur firma, primo si habet bona fundamenta. Fundamentum autem Ecclesiae principale est Christus. Apostolus I Cor., III, 11: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Secundarium vero fundamentum sunt Apostoli, et eorum doctrina; et ideo firma est: unde in Apoc., XXI, 14, dicitur quod civitas habebat duodecim fundamenta, et erant ibi scripta nomina duodecim Apostolorum. Et inde est quod dicitur Ecclesia apostolica. Exinde etiam est quod ad significandum firmitatem hujus Ecclesiae B. Petrus dictus est vertex. Secundo apparet firmitas domus, si concussa non cadat. Ecclesia autem nunquam potuit destrui: nec a persecutoribus; immo persecutionibus durantibus magis crevit, et qui eam persequebantur et quos ipsa persequebatur, deficiebant. Matth., XXI, 44: Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Nec ab erroribus; immo quanto magis errores supervenerunt, tanto magis veritas manifestata est. II Tim., III, 8, 9: Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati. Homines mente corrupti, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient; insipientia enim illorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Nec a tentationibus daemonum: Ecclesia enim est sicut turris, ad quam fugit quicumque pugnat contra diabolum. Prov., XVIII, 10: Turris fortissima nomen Domini. Et ideo diabolus principaliter conatur ad destructionem ejus; sed non praevalet, quia Dominus dixit Matth., XVI, 18: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam; quasi dicat Jer., I, 19: Bellabunt adversum te, sed non praevalebunt. Et inde est quod sola Ecclesia Petri (in cujus partem venit tota Italia, dum discipuli mitterentur ad praedicandum) semper fuit firma in fide: et cum in aliis partibus vel nulla fides sit, vel sit commixta multis erroribus, Ecclesia tamen Petri et fide viget, et ab erroribus munda est. Nec mirum: quia Dominus dixit Petro Luc., XXII, 32: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua.

 

Sanctus Petrus Apostolus. Vasco Fernandes (Grao Vasco), 1475-1542.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, Sermones et Opuscula concionatoria, parochis universis et sacris praedicatoribus dicata et edita a J.-B. Raulx, Canonico Ecclesiae cathedralis Sancti-Deodati, necnon Vallis-Colorum Parocho et Decano. Tomus secundus. Opuscula concionatoria. Ex Typis Consociationis Sancti Pauli. Barri-Ducis, Parisiis, Friburgi Helv., 1881, pp. 33-36. (b)

 

Notae:

(1) Simoni adscribitur.

 

(a) Cf. I Cor., VI, 19: "An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est?". (Nota ab ed. Ultra montes).

 

(b) Cf. 1) S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, a) Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. b) Summa filozoficzna (Contra Gentiles). – Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. c) O społeczeństwie i władzy. De regimine principum I, 1-3. d) Modlitwy. Orationes. e) Wykład Składu Apostolskiego. O Kościele. f) Sermones et Opuscula concionatoria.

 

2) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., a) Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. b) Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.

 

3) Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones.

 

4) P. D. Mézard OP, Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae.

 

5) P. Constantinus de Schaezler SI, a) Introductio in S. Theologiam dogmaticam ad mentem D. Thomae Aquinatis. b) Divus Thomas, Doctor Angelicus, contra liberalismum invictus veritatis catholicae assertor. De doctrinae S. Thomae ad exstirpandos huius aetatis errores vi et efficacia commentarius in sexto centenario Angelici Praeceptoris.

 

6) Fr. Thomas Maria Zigliara OP, S. R. E. Cardinalis, Propaedeutica ad sacram Theologiam in usum scholarum, seu tractatus de ordine supernaturali.

 

7) Sac. J. Peemans, Synopsis theoriae philosophicae ex SS. Patribus.

 

8) S. Bonaventura OFM, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Declaratio terminorum theologicorum. c) Breviloquium.

 

9) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici.

 

10) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis (Uwielbienia Maryi).

 

11) P. Franciscus Suarez SI, Defensio Fidei catholicae et apostolicae adversus Anglicanae sectae errores.

 

12) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej). c) La Dottrina Cristiana composta per ordine della santa memoria di Papa Clemente VIII dal ven. Cardinale Roberto Bellarmino. d) De prima parte portae domus Dei, quae est fides (O pierwszej części bramy Domu Bożego tj. o wierze).

 

13) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

14) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

15) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

16) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, Sermones et Opuscula concionatoria, parochis universis et sacris praedicatoribus dicata et edita a J.-B. Raulx, Canonico Ecclesiae cathedralis Sancti-Deodati, necnon Vallis-Colorum Parocho et Decano. Tomus secundus. Opuscula concionatoria. Ex Typis Consociationis Sancti Pauli. Barri-Ducis, Parisiis, Friburgi Helv., 1881.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIII, Kraków 2023

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: